Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

hodierna lanlum debet, morbum hunc, anno 1819, (1) accurate descripsit, et causas, symptomata , eü'ectus indicavit, ejusque in morbum nostrum merita a perito judice rokitansky (2) tanti habentur, ut ille professus sit, inventum et aestumationem Emphysemalis vesicularis solum suflicere ad aeternandum nomen laennèci. Imprimis catarrbo sicco laennec magnas adscribit partes in Pathogenia Emphysemalis vesicularis. Post Doet. piedagnel, anno 1829, opusculum edidit (5), magis tamen Emphysema interlobulare quam vesiculare tangens, et cujus placita contra laennecum, quoad Emphysema vesiculare ceteroquin nullam vim habent, siquidem, quae improbaverat piedagxel, ante editam Dissertatiunculam, jam in sequentibus edilionibus operis sui mutaverat ipse laennec (4).

Praeter hos de Emphysemate vesiculari bene meruerunt Doet. j. jackson et clar. louis (5), qui sympto-

(1) Traité de 1'Auscultation mediate Edit I. Paris. 1819.

(2) Handbuch der Pathol. Anatom. III Bd. 1841. pag. 62.

(3) Recherches anatomiques et Physiologiques sur PEmphysème du Poumon. Paris 1829.

(4) Traité de 1'Auscultation etc. Brux. 1837. pag. 95. not.

(5) Recherches sur l'Emphysème du Poumon, dans les Mémoires de la Société Médicale d'observatiou• Tom I. Paris 1783. pag. 160, seq.

Sluiten