Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

qui Emphyscmate laborant pulmones, simul csse «>ypertrophicos: non tamcn negat, primo locum habere dilatationem, sed credit, c dilatatione oriri bypertrophiam, secundum eanidcni legeni, qua v. c., in aneurysmalc cordis, hujus visceris parietes hypcrtropliici fiunt. Alio tarnen loco , ubi refert sectionem cadaveris viri , qui priinae observalioni ansam dederat, ipse ailirmare debet, in hocce casu cellulas magnas in appendicibus rupturd ortas esse, parietesque, cellulas hascc conjungentes , esse valde tenues (1).

Bourgeby assumit, locum habere dilatationem in systemate eapillari aërifero, dum simul canalium numerus diminuitur , quum nimis extensi tuborum parietes rumpuntur, unde e pluribus canalibus unus oritur. Ruptura adhuc magis extensa , cellulae seu cavernae majores oriuntur, in quibus ruptorum parietum reliquiae cernuntur (2).

Piorry quidem concedere vult, vesiculas pulmonales aliquando dilatari posse , imo aliquando rupturam et confluxum quarumdam vesicularum obtinere; Emphysema vero vix ad vitia referenda esse censet , quae propriis gaudent characteribus, quum omnia symptomata explicari posse credat e catarrho chronico et inprimis e muco bronchos rcplente (3).

(1) Ibid. pag. 177.

(2) Bouisoekt. I. ]. pag. G2.

(3) Traité de diagnostic el de Séméiologie par p. i. noRnr. Brux. 1838. $ 1076—1081.

Sluiten