Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

llaeccc viri clarissimi opinio tarnen facile refntatur a factis anatomicis pcrmultis jam expositis observationibus, et al) iis Emphysematis casibus, qui observati sunt, nulla Bronchitidc praegressa.

Lombard , postquam dixerat in forma prima Emphysematis se seniel invenisse vesiculas hypertrophicas, (1) alio loco suam de statu parenchymatis pulmonalis et de natara morbi opinionem emisit (2).

Eo duce, omnes pulmones, Emphysemate secundae et tcrtiae speciei correpti, laborarent atrophia parietum, ex qua disruptione cavitates magnac originem trahunt. Atrophia ista primüm morbi elementum est, et causam agnoscit oblilerationem valdc extensam vasorum pulmonis capillarium. Probatur autem atrophiam praecedere ipsam dilatationem et disruptionem, eo, quod si poneres, eas praecessisse, non explieari potest, qnapropter haemoploë nondum frequentissima esset, quae, durante Emphysemate vesiculari, raro, et, non, nisi quum tuberculosis pulmonum si mul adest, observatur. Ex obliteratione vasorum vero atrophiae optime explicatur origo. Pulmones enim sanguinem debita quantitate non amplius accipiunt; hine nutritio pessumdatur, hinc parietum attenuatio; hinc ii elasticitatem perdunt normalem aëremque amplius exspirare vix valent. Qui credunt, hypertrophiam pulmonum adesse, ii pulnio-

(1) 1. 1. pag. 90.

(2) Ibid. pag. 95 seq- fig. 6. 7.

Sluiten