Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tissimum quoquc csl, a uamadgio v iros salutarcs adscribi Emphyscmati, quod tuberculosi supervenit (1). Laennec quoque, durante tuberculosi, cellulas dilatalas et ruptas invenit. Ipse ter rem eain, elaboranda disserlatione occupatus, luculenter observavi 1°. in cadavere viri G3 annos nati, qui die 25 Sept. 1841 nosomium intraverat, haemoptoën gravem et saepe repetitam passus; postquam haemoptoë ista , quum imminens aderat vitae periculum, adstringentibus (Extr. Catechu) victa erat, orla sunt symptomata gravis et pertinacis Bronchitidis, quibus diarrhoea et alia symptomata colliquativi generis sese adjunxerunt. Viribus exhaustis, corpore valde extenuato , die 8 IVov. 1841 obiit. In thorace sunt inventa haece: Pulmo dexter pleura concretus permultas parvas continebat vomicas in Iobo superiore et medio; ramollitio grisea lol»i inferioris; Bronchitis intensa imprimis in bronchis tenuioribus. Pulmonis sinistri lobus superior volumen solito majus offerebat, lextura turnen atrophica erat; in eo inveniebantur tubercula cum incipiente emollitione , quae cingebant vesiculae, Emphysemate correptae; hujus pulmonis lobus inferior liquore seroso-purulento repletus erat, ut fere crederes adesse oedema pulmonale. Bronchitis minus vehemens quam in pulmone dextro. Gor sanum. Altera observatio fere haud alia docet. In cadavere scil. viri, qui praecedenti anno tuberculosi pulmonum

(1) Die Lungenschwindsucht heilbar. Aus dem Englisel.en. 1835. pag. 28 et 89.

Sluiten