Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

branas mucosas teneriores , saepius catarrhis obnoxias ?

Sexus differentiam non annotarunt alii scriptores, ct monet andral (1), ambos sexus aeque pracdispositos esse, tum et constitulionis nullam adesse differentiam.

Haereditarium saepe vitium est Emphysema vesiculare, quod ex observationibus doet. j. jacksox , qui solus de hacce quaestione Hieruit, (2) efficitur; ex 28 aegris, qui Emphysemate laborabant, 18 habuerunt patrem aut matrem hocce morbo affeetos aut mortuos, dum aliquando fratres aut sorores illo simul laborabant. Ex quinquaginta aegris Emphysemate non laborantibus, tres tantummodo habuerant parentes hocce morbo affeetos. Effectus haereditatis multo major videtur iis in casibus, ubi Emphysema aderat a primis vitae periodis, quam in iis, quibus Emphysema oriebatur post annum aetatis vicesimum; 14 aegri enim , qui a pueritia laborabant, parentes habebant asthmaticos , ct inter reliquos 14 , tardius affeetos, duorum solummodo hocce morbo perierunt parentes.

Licuit mihi casum satis notabilem, in quo effectus haereditatis deprehendebantur , observare in ancilla Tocodochii Amstelodamensis. A. M. 50 annos nata , statura proceré , secunda semper usa est valetudine, donec anno aetalis 18, quum

(1) Cours de Patliol. inlerne. pag. 125.

(2) Locis. 1. 1. 255.

Sluiten