Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

rioribus brcvi inspirationi succedere cxspirationem magis diuturnam (1). Postea dum menstruatio non obtinebat, accessum graviorcm denuo passa est. Hujus ancillae mater, ut videtur Ilydrothorace (quod ab Emphysemate gigni potest ,) obierat, et quod maxime notandum , soror unica , quae paulo minor natu est , exacte eadem patitur symptomata, et infans, quem aegra ante hos quinque annos pepererat, asthmaticus {met bezetting op de borst, ut vulgo dicilur) post novem septimanas obiit. Aneillam istam laborasse Emphysemati, nihil est quod dubites.

Restat jam quaestio , utrum haereditas praedisponat ad Bronchitidem, num vero ad Emphysema. Ex casu isto concludere illud non possumus, nee multo doctiores evadimus , iis perlectis, quae de quaeslionc haereditalis loco laudato habet louis.

De effectu opilicii solummodo annotatum invenimus, quod Clar. parent du chatelet cum andrallio communicaverat se audivisse a Medico quodam Nosocomii, quod Fontis-Bellaquei est, in cadaveribus lapidariorum saepe inveniri Emphysema (2).

De noxis ab evolutione gazorum e latrinis cf. laenkec (5), ubi simul magis tarnen theoretice, quam observationibus ductus, eos, qui tibia aliisque ejusmodi instrumentis buccinant, aëre saepe diu fortiter re-

(1) De momento diagaostico hujus symptoroatis postea fusius agetur.

(2) Akdral. Precis d'Anat Pathol. Tom II. pag. 118.

(3) 1. 1. pag. 98.

Sluiten