Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

observari posse). In infantibus, pneumonia mortuis, aliquando invenit Emphysema vesiculare, et ccrle recens, sed credit, potius accusandainlunc esse Bronchilidem capillarem, quae tam sacpc pneumoniam in aetale tenera praccedit et comitatar. Hujus causae notitia igitur nondum in plana versatur luce, coque inagis quia, quoad mortuos, ex opinione Clar. laennec (1) facillime in pulmonibus peripneumonicis oculos nostros fallit Emphysema, duin, quoad sanatos, rogari potest, num post resolutionein morbi non facilius sanaretur dilatatio, quam si a causis chronicis excilatum esset.

§ 4.

Vidimns in fine §. G. Capitis I. aliquando post phthisin tuberculosam circum tubercula emollita ct imprimis circum vomicas observari vesiculas dilatatas. Duplici modo pathogenia Emphysematis hic explicari potest; nam primo loco obliteratio vasorum, ad tubercula et vomicas tendentium, quam adesse nos docuerunt clar. schroeder van der kolk et andral (2), ratione quam exposuit lombard, et cujus phaenomeni causam exponere hic nostrum non est, in auxilium vocari potest, et secundo loco Bronchitis chro-

(1) Laensec. 1. 1. pag. 113.

(2) J. t. C. schroeder tas dee kolk , Observ. Anat. Pathol. et Practici Argurn. Arastel. 182G, pag. G7 et 76. G. ahdrai , Cours de Pathol. int. pag. 13t.

Sluiten