Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

r.af.nnf.c, (lj in quibns nulla inveniebatur lacio, tuto assumi potest per se (causam proximam phaenomeni nunc non curamas) irrilato nervo vago, motu reflexionis , uti dicunt, spasmos in bronchis et forsan quoquc in ipsis vesiculis oriri posse. Quum asthma tali ratione consideratum pertineat ad spasmos tonicos. indagandum jam restat, nam vel in contractione vel in spasmi resolutione oriri posset Emphysema. Quum adeo rarum sit asthma tale mere nervosum, \ i\ crederem, num quaestio haec practica ratione soluta sit, et revera, ut observatio aliquid demonstraret, tam multa requirerentur, uti primum bene distinitum asthma mere nervosum, et postea incipiens dilatatio, ut vel in hodierno diagnosis statu rem eam vix hacce regia methodo solvendam esse putem. Si rem theoretica ratione indagamus, durante contractione, non aliter oriri posset Emphysema, nisi vesiculas ipsas spasmo liberas credamus (quod \ ix admi ttendum est), et tune si eadem assumatur explicatio, quam de effectibus catarrhi sicci protulit laennec , quam tarnen opinionem rejiciendam esse credo. Restat jam quaestio , num, post resolutum spasmum, si ipsae affeclae essent vesiculae, istae, atoniè aut paralysi correptae, dilatatae possent mallere. Quodsi observatione constabit, Emphysema successisse asthmati, talein accipicndam esse explicationem credo, cui favet placitum, pulniones in inspiratione minus activos aut forsan plane inertes esse.

(1) Laeskec 1. 1. pag. 275.

Sluiten