is toegevoegd aan je favorieten.

Specimen pathologicum de emphysemate pulmonum vesiculari

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

servantur. Est autem dyspnoea respiratio molesta, laboriosa, perpetuo locum habens, quae ab orthopnoea distinguitur , quod in hac adsit summa musculorum spirantium contcnlio (1). Vix tarnen inter utrumque symptoma certi limites constitucndi erunt, siquidem vehemens dyspnoea facile orthopnoeae adspectum referre potest.

Dyspnoea in cursu Emphysemalis vesicularis constantissimum est symptoma, quod patet ex eo, quod Clar. louis inter quadraginta et quinque aegros ter solummodo eam abesse videbat, (2) dum alii auctores dyspnoeam semper observari credunt, eamque fere diagnosticam habent, dummodo habeat characteres hosce. Adest scilicet perpetua, neque observantur intervalla plane illius expertia, etsi tarnen notetur irregularis remissio, variaeque causae eam exasperare possint, cursus acceleratus, digestio, habitatio in locis elevalis aëre puriori praeditis; imprimis vero auctus aut aceedens calarrhus pulmonum, denique, uti observavi, tempus menstruationis, verbo, cuncla quae congestioni ad pulmones ansam praebent. Saepe dyspnoea ista, quae non raro tenera jam aetate observatur, in tali casu primo vix molesta est et hinc ab aegris vilipenditur; per annos vero gravior et molestior redditur. Distinguitur ab ea, quae a dilatatione bronchorum majorum oritur, quod

(1) c. Pkoys van der hoëvkïï, Initia disciplinae Palhologicae. Lugd. Bat. 1834. pag. 237.

(2) Louis. 1. 1. pag. 182.