Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Ex cunctis autem cnumeratis nulluin est symptoma, quod por se diagnosticum dici possit. Dyspnoea continua enim in aliis quoque observatur morbis, et character ejus remittens, aliquando intermissionem simulans, asthmatis mere nervosi movcre quoque valet suspicionem. Tussis et expectoratio calarrho puro quoque propriae sunt. Thoracis mulata forma imprimis in initio morbi, uti et dolores et cutis mutatus color et saepe desunt, et nulla ralione diagnostica dici valent. Jam animum veriamus ad inventa nova turn auenbrüggeri turn laenneci, et videamus, an ibi, quo ad diagnosin, feliciores futuri simus.

§ 3.

Si thorax, quum adest Emphysema vesiculare, percutitur, sonum edit solito clariorem, nee tarnen tympaniticum, uti in pneumothorace (1), (iis casibus exceptis, ubi simul tuberculosis pulmonum adest). Quum vero sonus clarior solummodo Emphysemate producitur, patet, eas tantum thoracis regiones eum edere, quae Emphysemati respondent. Ilinc imprimis sonus clarus est ad eminentias in thorace observandas. Hinc differentia sedis in partiali morbo facile detegitur, utrum v. c. ambo pulmones, an lobus superior inferiorve affectus sit. Habet autem sonus iste illud peculiare, quod vix aut ne vix quidem augeatur ab inspiratione profunda, dum simul hic denuo notentur,

(1) Siokes. 1. 1. pag. 295. Loüis. 1. 1. pag. 210.

Sluiten