Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

vamus. Primus enini, enumerans rhonchos in Eniphysemate , eum de quo nunc agitur non cilat et omnes a catarrho pcndere docet. stokes , eeteroquiu bonus auscultator , fatetur, se nunquam audivisse rhonchum istum , ne in Emphyseniate quidem interlobulari, nee credit, observalorem vulgarem posse distinguere rhonchum istum ab aliis in catarrhis obviis. Louis in viginli et duobus casibus audivit rhonchum subcrepitantem (1), quem credit non differre a rhoncho crepitante sicco cnm bullis magnis. Rhonchus iste subcrepitans nunquam audiebatur in loco, ubi eminentia quaedam in thorace aderat, sed alias occupabat regiones quam Emphysema el pertinetad symptomata maxime characteristica catarrhi pulmonuin aculi , quo plerumque affecti erant, qui, Emphysemale laborantes, auxilium petentes Nosocoinium adibant; accusat denique laenkecum non exacte loca indicantem, in quihus rhonchus isle audiebatur. Quaestio itaque ea est , num discrimen quoddam inter ambos adsit rhonchos. Quamvis id non credamus, judicium tarnen auribus auscultationis peritioribus relinquere malumus.

Denique a quibusdam auctoribus symploma quoddam adhuc memoratur stethoscopii ope percipiendum, quod laennec vocavit bruit de frollement ascendant et descendant et describit tamquam sensum unius aut plurium corpusculorum , quae fricando, durante inspiratione, adscendunt per costas, et, du-

(1) Cujus descriptionem dedit laekseo. 1. 1. pag. 33.

Sluiten