Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

gravi dyspnoea; signa stethoscopica varia (quorum enumeratio nimis longa et taediosa forct) observabantur. Obiit die 4 Februarii. In cadavcrc Emphysema generale amborum pulmonum inveniebatur, insigne ad Iobum superiorem dextrum, cum dilatatione bronchorum et tuberculosi imprimis in lobis superioribus. Putat louis in uno hocce mense tria haecee vitia orta et evoluta fuisse. Etsi me tune tantumniodo incepisse Emphysema, (nam de reliquis judicium ferre mine res 11011 fert) non convincat respiratio normalis inventa, tarnen etsi forsan antea jam obtinuerat, uno mense magnos fecit progressus. Quaenam in hocce casu proxima esset mortis causa, et quanam ratione tria vitia cohaereant, dijudicare non audeo.

In prognosi morbi attendendum est ad sedem plus minusve extensum morbi, ad complicationes, causas, innumera reliqua, quorum in prognostice chronicorum ratio nobis habenda est. Cognito ilaque et bene dignoto morbo, quisque, etsi certae non den tur regulae, justam facere poterit prognosin. At in diagnosi vilii magna saepe posita esL difïicultas, ut, cum bene de Emphysematis praesentia convictus sis, infaustain prognosin jam facere liceat. Bene jam instructi accurata investigatione symptomatum, effectuum et cursus, jam conemur exponere diagnosin morbi.

§ 9-

In diagnosi Emphysematis vesicularis exponenda duplex nobis incumbit officium; 1°. ipsius morbi

Sluiten