Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tio itaque sonum naturalem adhuc proilucit, quiiin forma thoracis nonduin laesa est: hinc facilc quisque consentiet Cl. bouillaud (1) dicenli »Je ne crois » pas que dans 1'état actuel de la science il soit pos» sible d'établir sur une base certaine le diagnostic » d'uno dilatation commencante des vésicules bron» chiques." Ilinc quoque docemur, nullo pacto in incipiente morbo firmam diagnosin posse poni Emphysema inter et alios morbos, solis Emphysematis cognitis characteribus.

Ab Emphysemate interlobulari Emphysema vesiculare chronicum cursu satis facile distinguitur, quia Emphysematis interlobularis cursus perbrevis est : denique laenneco (2) in Emphysemate interlobulari rhonchus crepitans siccus cum bullis magnis constantior esse videtur, sonusque frictionis adscendentis et descendentis huic morbo proprius esse. Ex cunctis autem, quae de hisce signis diximus in § G hujus capitis, palet, nulla ratione medicum iis requiescere posse. Emphysema subcutaneum (si a vitio pulmonum pendeat) effectus habetur Emphysematis interlobularis. At si Emphysema vesiculare celeriorem habeat decursum, aut si ex isto altera Emphysematis species producatur, qua ratione dignosci possit is casus, non video.

Facilius a se inviccm dignoscuntur pneumolhorax et Emphysema vesiculare , quod optime ila fere in-

(1) Dict. 1. 1. pag 127.

(2) ]. 1. pag. 100.

Sluiten