Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

credit affectionem istam insanabilem, nam saepe sibi visus est invenirc cicatrisationcm rimarum (erécasscs) in pulmone, vidit quoque aegros qui, duranle accessione asthmatis, rhonchum referebant crepitantem siccum cum bullis magnis et sentiebant in pectore loco affecto crepitum (craquement), dum, cessante accessione, haecce symptomata evanuerunt. Intclligitur denique, effectus, si intensitas causae diminuatur, quoque diminui posse, indeque parietes denuo contrahi. Alio loco (1) testatur, se vidisse aegros, qui Emphysemate laborabant et oppressione continua, aut accessionibus asthmatis saepe repetitis, et methodo mox exponenda usi, tantum levamcn acquisiverint, ut se plane sanatos esse putarent. Expectoratio tune animadvertebatur uberior. Ex verbis vero laenneci niihi non plane patet eorum veritas, nam rimae istae forsan Empbysemati interlobulari quoque adscribi possunt, et dignitas rhonchi crepitantis sicci cum bullis magnis, quo adeo confidit laennec, non tanta certe est, ut dubitare non liceat , an non in talibus casibus solus adesset catarrhus siccus aut asthma. Mc lius rem tangunt observata a viro Doet. stokes, docente aliquando diminui posse volumen pulmonis exlensi, siquidem in uno casu sonus percussionis nimis clarus naturali similior reddebatur, nee amplius sese extendebat trans lineam albam, signis auscultationis naturali statu similioribus redditis, dum in alio casu cor adscendere observavit ab intervallo costarum decimo ad octa

(1) Ibid. pag. 58.

Sluiten