Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sicco, et revera accessus, in Emphysemate observandi, adeo saepe pendent a catarrho aut asthmate humido, ut, ns levatis, Emphysema quoque minus molestum redd.itni. Durantibus accessibus opium utilissimum expertus est locis (1), qui semel, post V. S. ter frustra mtra duos dies celebratum, Extr. opii gummosi ope, respirationem naturali similiorem restitutam vidit, dum in duobus aliis casibus, neglecta V. S., opium statim levamen attulit. Putat tandem laexnec (2), lrictiones oleosas prodesse, quibus diminuatur nisus ad novos contrahendos catarrhos, et Crocum Martis aperitivum hoe scopo imprimis aegris convenire pallidis cachecticis. Ad satisfaciendum huicce indicationi symptomatico-prophylacticae, diaeta sit modica. aeger non abutatur stimulantibus; aërem quaerat purum , calidiorem, non tamen irritantem; nebulas vero, humiditatem, nee non irritationes nimias cum corporeas tum mentales, sedulo fugiat.

Vitia comitantia, aut ex Emphysemate prodeuntia, quaeque pro sua natura, gradu et molestia , quam creant, erunt curanda.

(1) Lotns. 1. 1. pag. 260.

(2) Laeïitec. 1. 1. pag. 101.

TANTUM.

Sluiten