is toegevoegd aan uw favorieten.

Protrepticus ad commilitones, Athenaei Illustris Amstelodamensis alumnos, quo scholas botanicas die V. ante Idus Octobres, MDCCCXLI publice instauravit

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

cjuocl moneam. Versatur ergo in cognoscendis organis plantarum. In quibus spectamus partium vel praesentiam vel absentiam, ortara, situm, numerum, magnitudinem, formam, varias mutaliones, cum aliis vicinis nexum, brevi, omncm naturam; quibus ergo eliam accedat usus. Ilaec vero omnia, in singulis organis, oportet inter se comparare, ut de omnium constet dignitate. In quibus vero cognoscendis atque dijudicandis, quo modo botanicum procedere oporteat, nemo melius Candolleo docuit, habita in primis taxonomiae philosophae ratione. In singulis vero organis iudagandis ab errore quodam graviori est cavendum. Nam, quamvis magni facienda, tarnen non sola, nee prae reliquis etiam, funetio spectanda est, cui pars quaedam praeësse solet; contra potius, ut natura organi constet, structura est inquirenda alque symmetria cum aliis organis comparanda. Nam, ut forma, sic funetio quoque slructuram sequitur. Quod unum el alterum illustret exemplum. Ab expansione quadam foliacea in Nepenthe destillatoria 13) tubus pendet, quem saepe humore maxime aqueo repletum deprehendiinus , qui e folio constat marginibus consutis, aut foliorum certe naturam exhibet. Jam neminem fore arbitror, qui talem partem referat ad succorum in plantis receptacula. Contra, non exspirari atque resorberi aërem