is toegevoegd aan uw favorieten.

Diss. med. inaug. de bronchotomia

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tumque thoracis abdominisque alternum institui jnbet; quibus pulmones ad actionem naturalem resuscitarentur ( I).

Inter Chirurgos hujus operationis defensores , Heisterus praecipue appellandus est. Ille Caserii exemplum secutus, sententiae Purmanni oppositum, cartilagines haud minus resanescentes secari concedit (2).

Georgius Martini post operationem tubulum duplicem inducere proposuit; quorum alter altero recipiebatur, ita ut traduci lumenque restitui posset, si forte muco vel sanguine coagulato et adhaerente impervius factus esset (3). Fickerus, Martini propisitum amplectens, tubulum externum parum curvatum, argento confici jubet, internum vero gummi elastico; quae omnia ex Ferniris opinione commode pennae cauh substitui queunt (4).

Moneute Renat. Cro'ssant de Garengeot, cujus agendi methodum fere secuti sunt Le Dran et Platner, in larynge gravissima inflammatione correpta, Laryngotomia conducit; quam hacce ratione constituit: facta incisura cutanea, quae

(1) Oeuvres de Pouteau , T. II. p. 400.

(2) Chirurgie k. 92, s. 555.

(3) Phylos. ïranscat. abridg. bv» Reid and Gray , vol. VI, p. 111. p. 178.

(4) Diss. de Tracheot. JErf. 1792, 8°.