is toegevoegd aan uw favorieten.

Diss. med. inaug. de bronchotomia

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

a larynge ad sternum summum continuatur t musculi sterno- hyoïdei et thyreoïdei a se invicem dimoventur; in qua caute procedendum est, ne glaudulae thyreoïdeae vasa laedantur et sanguinem fundant. Deinde trachea aperitur, fertium inter et quartum annulum cartilagineum, scalpelli ope; inque vulnere tubulus a latere compressus, specillo instructus relinquitur (1).

Bergier scalpellum acui triquetrae anteponebat, si corpora aliena eliminanda essent; acu contra utebatur si inflammatio operationis indicatie esset (2).

Vigili casum refert in quo operatione ex more instituta, ob refluxum in tracheam sanguinis, capite retorsum flexo, aeger in tantam incidit anxietatem, ut prae suffocationis metu incisionem ad sextum amnulum continuare coactus esset; eo successu ut statim minueretur dyspnoea brevique post solveretur laryngis inflammatio, quae operationis fuit indicium (3).

Bauchot, Chirurgus militaris Gallicus, instrumentum Laryngotomum dictum invenit, satis accurate a Louis descriptum (4), quodque pos-

(1) Traité des operat. de Chir. vol. 11. p. 446.

(2) Haller, diss. chir. vol. II. p. 443.

(3) Mém. de 1'Acad. de Chir. yol. I. p. 581.

(4) Ibid. yol. IV. p. 506, pl. 4.