is toegevoegd aan uw favorieten.

Diss. med. inaug. de bronchotomia

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tea mutavit atque emendavit Richter (1), forma tubuli compressa rectaque in quadrantem atque incurvatam mutata.

Casum memorabilem Bronchotomiae cura suc. cessu adhibitae narrat Wendt. In puella ad suramam anxietatem ducta, postquam dimidia glans tracheam inducta esset; vulnere satis amplo per tres superiores annulos cartilagiueos continuato, eam aperuit, ita ut forcipis ope corpus Iieterogenium tangi expellique possit (2).

Percy forficera in secandis annulis cartilagineis cultro praeferendum putat (3).

Benj. Bell instrumento a Bauchot invento usus est, tubulo vero duplicato secundum Martini propositum (4).

Desault, qui monet tracheatomiae substitui posse ddatationem mechanicam, tubulo elastico per os vel per nares introducto, uti jaminvenimus apud Hippocratem; auctor etat Bronchotomiae, corpore alieno in larynge fixo , cartilaginem thyreoïdeam incisura longitudinali, vel ligamentum crico-thyreoideum transversa incisione persecabat (5). Quod propositum etiam laudat Vicq. d' Azyr. Caeterum Desault Laryn-

(1) Ibid. p. 455 seq.

(2) Hist. Tracheot. miperr . admiuistr. , Vr.tislayiae 1774.

(3) Ném. sur les ciseaux 1 incision , p. 4i.

(4) Lehrbegriff der Wundarztueyk , Bd. Iï., s. 407.

(5) Chir. Wachlass. Bd. II , Th. 111, s, 248'.

2