is toegevoegd aan uw favorieten.

Diss. med. inaug. de bronchotomia

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

(b) In Angina laryngea Oedematosa.

Alter morbus nee minus ominosus quam praecedens, easdemque partes fere occupans, Angina laryngea oedematosa dicitur, (Hydrops glottidis , oedema glottidis, Bayle). Etenim si naturam, sedem, exitumque saepe fatalem spectamus, magnam inter eos exstare analogiam, evidenter apparet.

Oedema glottidis, peculiaris Anginae species, sedem habet suam in membrana mucosa, epiglottidein ipsam et glottidem obvestiente. Ejusmodi est inflaramatio, ut quam citissime in exsudationem transeat; quo fit ut tela cellularis submucosa humore seroso vel seroso-purulento repleatur, et membrana mucosa ita turgeat ac intumescat, ut, ligamentis thyreo-arytaenoïdeis mutuo sese accedentibus, rimamque glottidis mechanica ratione fere claudentibus; aeris transitus ad pulmones, per vias naturales graviter

sit praepedita.

Hicce igitur morbus, non raro derepente oriens ac cursu tam rapido se proripiens, ut intra brevissimum temporis spatium vita summo sulFocationis periculo immineatur; principem locum tenet inter eos, in quibus continuo laudata atque exercita est Bronchotomia. Baylio primo in memtem venit eam hocce in morbo admi-