is toegevoegd aan uw favorieten.

Diss. med. inaug. de bronchotomia

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

nuo periculosus ac anceps habendus est. Ni» mirum si stimulus, ab alieno corpore adactus non sustinet ad ipsum removendum, quamquam tussis qua natura utitur, ita vehemens est, ut aeger periculo versetur, ne statim suffocatione pereat; probabile est sternutatoriis vel emeticis mortis periculum non solum non sublatum, sed et auctum iri, quando hisce impellentibus non prodit corpus. Discrimen illud corporis superficie inaequali ac aspera praecipue augetur; nam facile tale corpus, sternutatione vel vomitu, in glottidem impellitur; ubi, si retinetur, statim vitam suffocatione ex^stinguere valet.

Ad hoe accedit, quod non omne corpus, per glottidem in tracheam delapsum, itidem per exspirationem validam extrudi potest; si fidem habere nobis licet experimentis, quae glottidem, sub inspiratione relaxatam, sub exspiratione vero, tussi praesertim, coangustatam, docent.

Quum itaque operationem cum his remediis comparemus, sponte patet, haec periculosa ac incerta habenda esse, nulloque modo, ut operatio differatur , suadentia; multo adhuc minus ejus partes supplere valentia.

Merito igitur scripsit clar. Rust: » Es ist nicht gerathen, zur Vergewisserung der Diagnose, wie Viele es empfehlen und gethan haben, ein