Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

qui estPantheistarum crror, cum illo confundatur.

Locum deinde religionis nostrae qui est de virtute etmoribus, quomodo impugnent, notum est. Eudaemonismum referre Christi praecepta, a kantio inde ad nostra usque tempora, constans Philosophorum est querela. Qui error ceciderit, quod inficiari nolim, in muitos omni tempore Theologos, quojure Christo obtrudatur, ecquis dixerit? Quid, quod ipsius Christi et principis Apostolorum vestigia prementes, Reformatores hoe placitum omnium princeps celebrarunt, virtutem , nisi ex fide ortam, nullam esse, hocque ipsum, quod isti queruntur, virtutem colere, ut coelum mereare, ut nihil quidquam magis abominati sunt. Sed dudum nota, A. A., loquor. Recentiora sunt, quaeproferunt adversus Christianorum sententiam de vitae praesentis pretiojej usque cum altera vitè conjunctione. Vitam scilicet hanc praesentem vilipendere religionem Christianam clamitant, abominari quae pulchra sunt artemque spectant et sensum aestheticum delectant. Vitae autem praesentis hoe summum a Christianis proponi consilium queruntur, ut iners atque misera, propriis cuj usque et aliorum peccatis dolendis, transigatur; unde fieri, ut verus Christi assecla terrestria omnia despiciat, nilque habeat prius, quam ex hac rerum praesentium colluvie migrare, vitam acturus,a corporis vinculis solutus, nullis sensuum illecebris turbatam. Cui praesentis vitae taedio mox Philosophiae recentissi-

Sluiten