Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ximo capitum carissimorum desiderio , hanc animi aequitatem prodebat, quae nisi ex mente, Christi virtute et principiis corroborata, explicari nequeat. Sed meum, A. A., referre non est, quae et ab Hengelio nostro ad viri sepulehrum egregie sunt dicta, et peculiari scriptione a se expositum iri, nostratibus spem fecit germanus viri discipulus Boümahmus. Dictis hoe addere unum mihi liceat, Clarissium ad extremam usque senectutem ut in literis, Neerlandicis imprimis, ita etiam in Philosophia operam collocasse haud exiguam, senemque admodum nil prius habuisse, quam ut ab impietate multorum philosophica nostrates ad Christum avocaret. Cujus viri praeclari utinam monita atque exemplum valeant, ut regiam studiorum viam cives nostri nullo non tempore sequantur! Ita, quod in Clarissio amavimus, manebit, Deoque gratia habebitur, qui tanto olim doctore atque lumine Academiam Lugduno-Batavam ornavit.

Tristi Clarissii mortis recordationi laetiorum Academiae nostrae fatorum commemoratio succedat. In quibus quod a me commemoretur primum est, magistratum mihi academicum auspicanti contigisse, ut Hengelium , virum Clarissimum, ob muneris feliciter gesti annum tricesimum salutarem. Cui viro, quantum debeamus ad rectam sacrarum literarum interpretationem, quis Theologus ignorat? Itaque tua nos copia nutrire,

Sluiten