Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Hengjbli! pergas, tuaque, quippe Theologorum nostrorum Nestoeis, auctoritare regere. Senem te fieri ipse nos commonefecisti, at vero eam tibi venisse senectutem, qualem sibi vix quisque juventutem alacriorem optet, ecquis est, quin tibi et Academiae nostrae gratuletur? Quare, ut diu pergas disciplinae Theologicae consulere, germanus, ut es, sacrarum literarum interpres et antistes! cum patriae, tum vero Ecelesiae et juvenum Batavorum causa, optamus atque a Deo O. M. precamur.

Academica fata anni superioris persequentibus nobis adventus professorum novorum commemorandus est. Horum alter Clar. Johannes Henricus Stuffken , ex coetu HaaftensiaA cathedram vacantem Philosophiae vocatus, hoe modo oratione solemni de eo, quod in Academid spectat Philosophiae studium, munus suum auspicatus est, ut quantum institutionis Academicae intersit Philosophiae doctore gaudere, qui idem sit Theologus, quisque intelligeret. Alter autem Clar. Carolis Gabriel Cobet, ita, inaugurali quam habuit oratione, grammaticae interpretationis et critices usum commendavit, ut oblatam illi extraordinariam in literis professionem nemo non Academiae nostrae gratulatus sit. Quibus duumviris, suis utrique laudibus conspicuis, itaprospere vita et studia succedant, uti et ipsorum nominis famae, et vero civium Academicorum galuti maxime conducat.

Sluiten