Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Quam notionem peccati Johannes in prima epistola habeat quum illustrare nobis in animo sit, ad hanc normam regulamque quaestionem instituendam esse eensemus, ut ex ea sola, de qua agitur, epistola reliquis Novi Testamenti libris praetermissis notionem illam ermamus erutamque explieenras.

Jam quum epistola illa, quamquam magna eum simplicitate et facili quadam perspicuitate conscripta esse videtur, tarnen multas habeat interpretandi difficultates, ante omnia, quo consilio episfola scripta sit quidve sequatur accuratius dicere nos oportet, ita ut quae ad epistolam recte intelligendam necessaria sunt, ex ea ipsa sumantur. ièrai

Hac ratione inita quae a nobis clare atque evidenter demonstrabuntur, fieri non posse quin vera sint, certissimum apparebit Nam secum ipso Apostolus pugnare non potest.

Novi Testamenti librorum consensus concentusque non is est neque esse potest, ut, quae externam quandam habent similitudinem, ea nullo neque loei neque scriptoris respectu habito componantur interque se comparentur, sed ut quodvis dictum primum secundum orationis sententiarumque contextum intelligatur et turn demum, num cum aliis N. T. locis congruat, quaeratur.

Quae quum nemo sit qui improbet, equidem non attingerem, nisi inspicientibus Düsterdieckii*) commentarium* multis

*) Düsterdieckius quum in eo Commentario quem-de prima Johahnis epistola composuit, interpretes accurate enumerare studuerit, tarnen nonnullos silentio praeteriit, quos quum satis magni momenti sint, nominare mihi nunc liceat: expositiones Thomae Naugeorgii apud Marloratum (N. T. catholica expositio eccleSiastica. Editio quinta. Genevae 1593), Zwinglii (opera vol. VI. p. 320 etc), Francisci Gomari (opera Amstelodami 1644. p. 720), Johannis Har-

1

Sluiten