Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Jam eplstolae initium, in quo auctoritatem suam apostolieam allatis et aurium et oculorum et manuum suarum testimoniis ardenti animo pronuntiat scriptor, aperte ad eos spectat, qui hanc auctoritatem negare audebant. „Haec enim ille, inquit Dionysius Alexandriuus apud Eusebium Eccles. I. III. c. 25, veluti modulatiouis proludia praemittit adversus eos, qui Christum in carne advenisse negabant, ut in sequeutibus ostendit."

Antichristos igitur et falsos prophetas, quorum natura et origo tam copiose describuntur c. 2, v. 18 etc. et c. 4, v. 1 etc, quique tam acriter damnantur, per totam epistolam ut impugnaret Apostolo propositum fuisse, verisimile est. Si vero periculum ecclesiae ab Antichristis imminens tantum erat, quantum fuisse ex Antichristorum doctrina et malis operibus ab Apostolo adumbratis satis elucet, Haec epistola omnibus partibus ad ejusmodi periculum tollendum removendumque composita esse recte creditur.

„Man fühlt es an der ganzen Haltung des Schreibens, welches von vornherein auf die leibhaftige Olfenbarung des Solmes Gottes als des persönlichen Tragers des ewigen Lebens sich gründet, an dem überall um diesen wirklichen im Fleisch erschienenen Jesus gedrangten LehrgeLalte, an der immer wiederkehrenden, mit der Verheissung des ewigen Lebens verbundenen Warnung vor der Lüge Derer, welche, indem sie den wirklichen Christus leugnen, sich selbst vom Vater und von dem Sohne scheiden und um das ewige Leben betrügen — man fühlt es dem Allen ab, dass der Apostel die besondere Veranlassung zu seinem Schreiben eben in dem Auftreten jener den Glauben, die Freude und das Leben seiner Kindlein gefahrdenden antichristlichen Lüge gefunden hat." (Düster-dieck Einleitung XXXIV.) Et Lutherus in Scholiis suis lectu dignissinris (edidit Bruns, Lubekae 1741), occasio autem, inquit, scribendi fuit haec, quod tempore S. Johannis haeretici quidam falsa doctrina tirrbaverunt ecclesias, turn singularis inter Christianos pigritia (cf. primam expositionem epist. apud Walchium IX. p. 209 et p. 1080). Non ita justum est Calvini 'de epistolae unitate judicium dicentis: „Alia quoque breviter attingit, ut de caveudis impostoribus." Sed non breviter c. 2, v. 18 etc. et c. 4, v. 1 etc. Apostolus Antichristos perstringit, quapropter

Sluiten