Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ecclesia versarentur eique artibus suis nocerent, tarnen se ab ea seiungerent.

Jam si legimus apud Apostolum ak£ ovx rjOav tg rjfiöv, i. e. sed non erant ex ecclesia christiana, his verbis propria eorum origo indicatur. Ecclesia enim est ex Deo (4, v. 6; 5, v. 19), isti autem erant ex mundo (4, v. 5) et ex diabolo vel perditore, cui totus mundus obedit (5, v. 19), et eo consilio ex ecclesia in mundum exire debuerunt, ut prorsus aliam esse suam originem declararent (c. 4, v. 1). In ecclesia turn manentes cum fratribus vitae quodam vinculo conjuncti et in externa Dei et veritatis societate perseverantes, tarnen et interna animi conditione, et externis quoque operibus malis mundo sese ad-, dixerant, a quo iis quotiens verba faciebaiit, plausus impertiebantur (c. 4, v. 5).

Haec igitur est epistolae gravitas et amplitudo, quod in ea mundus in ecclesia ut ita dicam nobis ostenditur, id eet falsi fratres, Christianismi simulatores, falsi prophetae, Antichristi." Re vera Johannem ad falsos fratres spectare ex c. 3, v. 12 apparet, in quo post mutuae inter fratres caritatis adhortationem Kainum et Abelium inducit, et deinde qui Kaini similes sint mundum vocat (c. 3, v. 13). Quod nomen non tam aperte • etiam seductoribus et fratribus, qui odium in fratres eonceperant, dedisset Apostolus; nisi hoe nomine eorum originem ex ecclesia christiana falso duci probare studuisset.

Jam vero in epistola de commercio et usn agitur, qui intercedere debeat inter fratres re vera ex Deo natos et fratres non ex Deo natos, sed originem divinam jictantes. Neque enim Apostolus si mundi vocem usurpat, de ethnicismo cogitat, qui extra ecclesiam versatur, et pellicere hommes studet, sed de ethnicismo, qui in ipsa ecclesia crescit et ali tur.*) Notiones mundi, tenebrarum, peceati, mortis, quique omnium harum potentiarum perniciocissimarum dominus est, Diaboli quum artissime inter se conjunctae sint, quiB negare

*) Recte Weiss bibl. Theol.: Der Welt gehört auch die antichristliche Pseudoprophetie an. S. 750. Das abgefallene Christenthum gehört auch zur gottfeindlichen Welt, S. 753.

Sluiten