Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Quum vero cognitum habeamus, Deum esse j u s 't u in, id quoque constat (indicativi fotma YvyvmGxtxt Johannes usus est secundum certum genus dicendi): ori oiaq b x-otmv rijv öi'xaiodvvr/v lg avxov ytyévvr/xca. Apostolus enim illud: cognoscitis, quicumque ex Deo natus sit, illum item facere justitiam, non eo consilio scribit, ut ex divina nativitate vitae sauctitas manare dicatur, sed ut ex vitae sanctitate divina origo conclttdi debeat, id quod ex pugnaci docendi genere explicandum est. Quid vero est: jtoulv zrjv óixaio6vvip>? Interpretes Graeci solemnem hanc loquendi formulam jure premunt, quum dicant, ea totam vitam in justitia actam significari. Nobis referenda esse videtur ad ejusmodi opera ju'stitiae, quae iuternam animi conditionem patefaciunt.**) Qua in re iis assentiri non possum, qui justitiam perpetratam generali sensu intelligunt Dei justi imitationem in operibus justis manifestatam, quippe quae ex divina nativitate procedere debeat. Contra si a totius epistolae sententiarum nexu discrepare nolumus, id tenendum est, eum justitiam facere, qui in patois filiique communione atque in caritate fraterna permaneat. Deus quum secundum revelationem suam in Jesu Christo factam fide sua benignissima et veritate gratiosissima sit justus, eum s o 1 u m accipit justitiae suae imitatorem discipulumqne, qui eaudem divinam justitiam homines servantem Antichristis non associatus fide atque operibus sibi vindicat neque infidelitate contemptuque irritam red dit. Injustitiam fac#t is, qui Dei justitiam in Christo salvificam pessumdat, quod Christum uegat et relinquit; justitiam facit is, qui Dei justitiam sibi oblatam ita et consiliis et factis consequitttr, ut seductorum doctrinam et opera a se removeat.

Quominns prima Johannis epistola recte intelligatur, id maxime videtur impedire, quod omnia versui 29. similia de sanctitate et puritate ex Deo natorum dicta omnino latiore sensu aecipiüntür, quum Apostolus non de alia justitia et sancti-

*) O noiwv rijv SixaioavvTjv voci illi Veteris Testamenti plï bys respondet Ps. XV, 2. — Ev. Joh. 8,34 ex illo: Sovlóq èozi rijg afiagzlag concluditur: noiel xipi anagriav.

Sluiten