Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Dei justitiae in Christo mundum salvanti i cohtrarium est atque repugnat.

Aliis igitur iniquitatis generibus omissis hanc iniquitatem imprimis vituperat Johannes, qua membra ecclesiae, quae olim Dei justitia ex tenebris in lucem educta sunt, Dei justitiam salvificam fide atque dilectione abjectis sibi non acquiraut.

Notio peccati CHm notione injustitiae ita quoque componitur, ut c. 5, v. 17 legamus: xdaa aótxia a/iagtia èotlv. Quod dictum postea cum de peccato mortifero disputabimus, copiosius atque diligentius illustrandum erit. *)

CAPUT m.

DE ORIGINE PECCATI.

In c. 3, v. 5 (usque ad quem quis sententiarum connexus sit, antea vidimus), Apostolus e a censet esse ecclesiam scientia, qua cognitum et persuasum habetur, Dei manifestationis in Christo factae id esse consilium, ut ille peccata nostra (secundum versum 4 legi divinae prorsus adversantia) auferat.

Cum enim peccati natura ea sit, ut a peccantibus lex Dei sanctissima violetur, ad hoe malum gravissimum tollendüm Deus ipse in filio suo apparuit, isque munere suo, ut peccata suscipiendo deleret tam praeclare functus est, ut liber peccato nobis innotuerit.

Peccatum in eo non est: non solum ideo, quod per se sanctissimus est, sed quod sanctissima caritate nos ita amplectitur, ut omnia quae ab ipso ad salutem nostram confirmandam praestanda sunt, integerrimo animo atque perfectissimo opere praestet. Non de absoluta Dei in Christo sanctitate generali sensu in versu 5 agitur, sed de industria de Deo peccati experte contra eos disseritur, qui cum perfectissimam

*) Tum demum si agnoscimus cor Apostoli, non jam in vetere illa caritate versantis, si sentimus dolorem vere fidelium fratrum a ïalsis fratribus rejectorum, si perpendimus injuriam Christo ab Antichristis imputatam, aliquid suspicamur, quid sit apud Johannem peccatum et peccare.

Sluiten