Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Arta peccantium cum Diabolo societas non ita negetur aut minuatur, ut illud eivai lx x. ó. Diaboli similem esse, vel Diabolum imitari, vel a Diabolo corruptum' esse significare dicatur. '•O mv lx xov öiaft. eandem habet cum et> communionem, quam xö xtxvóv cum patre. Recte Cornelius a. L.: ex Diaboli regno, familia et prosapia est. Peccans ex Diabolo ortus cum Diabolo vivit agitque, quamquam cum Estio, Schmidtio, Calovio aliisque in illo: eivai lx x. ó. non jam sempiternam ejus ad peccandum seductionem et irritationem notatam video, immo vero solum peccantis originem detegit Johannes (Düsterd.).

Causam, cur is, qui peccando dat operam, ex Diabolo sit, his verbis exponit scriptor: oxi ax agfjii o óidftoZoq afiaoxavsi. Bene ad haec verba annotavit Beda: cum praemitteret „ab initio", subjunxit verbum praesentis temporis „peccat",— quia ex quo ab initio coepit Diabolus peccare nunquam desiit. Locutio autem: ax aQXÏjs saepius apud Johannem ita usurpatur, ut non ipsa, ut in se incerta atque indefinita, alicujus rei initium denotet, sed ut ea res, quacum connectitur, vim hujus vocis dx aqx^l circumscribaL De verbo vitae aeternae illud dx doxf/s eo sensu dictum est, qui aeternitati verbi consentaneus est, ita quidem, ut ii, quod Lutherus recte animadvertit, refutentur, qui verbum jam ab initio praesens nova sua doctrina perdere audebant. Quod verbum ab initio subsistens quum praedicatione apostolica statim primis ecclesiae temporibus innotesceret, ecclesiae initium cum ipso verbo ax' agx^q incipit. Vetus praeceptum idemque omni tempore novissimum ax dgx^jg habet ecclesia, id est ex eo tempore, quo condita est (c. 2, v. 7).> Antichristorum errores quamquam novitatis speciem prae se ferebant, non ax aoxys in ecclesia erant propagati, sed „quum dormirent homines, venit inimicus et sevit zizania inter triticum.'

His ad notionem formulae dx doxrj? intellegendam expositis etiam hoe loco, quo Diabolus ab initio peccare dicitur, non é voce ax «p/^e, quae sententia sit, est eruendum, sed ex Diaboli peccandi genere.*) Quum autem in toto sententiarum

*) Reassumendum est verbum peccat, h. m. Diabolus peccat ab initio xov peccare sive peccati. Seb. Schinidt.

Sluiten