Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

connexu peecatum ab hominibus commissum cum peccato Diaboli connectatur, peccantes filii Diaboli vocentur, et ad hoe filius Dei apparuisse dicatur, ut opera Diaboli (at afiagriat Lücke) in mundo perpetrata dissotvat, eam hujus vocis ax aQXfjs interpretationem probamus, qua Diaboli peccandi initium eo tempore, quo homines lapsi sunt, ortum esse dicitur (Lücke, de Wette, Brückner, Düst.erdieck). Quam ob rem eorum sententiae nobis displicent, qui hoe ax oqxv? de primo fere initio ejus creationis (Beda, Trinius, Baumgart.Crus.) vel de initio mundi, ut Diaboli primum peccatum primo die mundi creati commissum putandum sit (Estius, Piscator), vel de ipsius Diaboli lapsn tempore indefinito peracto (Augustin, Hunnius, Calov, Bengel, Haupt: xoózog 6 diófiolog rjficcQZTjxsv) dictum esse censent Optime autem Ev. Joh. 8, 44 sentèntia nostra probatur. Nobiscum etiam facit versus - sequens 11. Nam quum praedieatio caritatis mutuae a b i n i t i o a nobis audita Diaboli opera ab initio facta irrita reddere velit, ex hoe quoque versu intima Diaboli peccati et ecclesiae conditionis consociatio apparet.

Diabolus quum ab initio generis humani primum atque principalem peccandi auctorem se praebeat, idque peccatorum efficiendorum munus sui proprium numquam dereliquerit, omnes eos et creat et vinctos tenet, qui peccando dant operam.

His expositis jam vero id nobis agendum est, quod a viris doctis nimis neglectum videmns, ut quaeramus, quomodo cum tota epistolae sententiarum polemica, ut ita dicam, ratione atque ecclesiae statu conditioneque hoe conveniat, quod de Diabolo peccandi patre atque auctore dicitur.

Ac postquam semper contendimus, notioüe peccati et peccandi imprimis Antichristorum doctrinam atque vitam perniciosam significasse Johannem, quippe qui omnibus epistolae locis non omnino de peccati natura praecipiat sed de eo, qui ad proprium ecclesiae statum pertineat, nunc qüoniam Johanneam de Diaboli peccati origine doctrinam cognovimus, num sentèntia illa nostra recte se habeat quaérendum erit.

Diabolus e a imprimis Dei opera splendidissima, quae in Jesu Christo revelata sunt quibusque mundo vita aeterna gratis praebetur, calumnia tnrpissima tenebrisque obscurare et delere

Sluiten