Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ardenti cum furore studet Non solum ut ea peccata efficiat, quae contra legem Sinaiticam fiunt, nequissime operam dat sed etiam caritatem Dei purissimam per Christum donatam hominibus eripere magnopere cupit. Itaque pseudoprophetis in mundum immissis ecclesiam ab Apostolis conditam dissolvere mutuamque fratrum dilectionem exstinguere omnibus artibus conatur.

Haec Diaboli opera ante omnia ecclesiam perhorrescere vult Johannes, quia Diabolum secuta Christum et Deum omnemque salutis spem amittat

Quis dubitet quin haec peccandi auctoris ejusque operum imago eis omnibus, quae supra de epistolae consilio disputavimus, congruat atque respondeat? >

Primum enim Diaboli peccatum, quod pseudopropbetae omnibus temporibus imitantur, Dei caritatis atque fidei erat exstinctio. Inde ante omnia gratiae divinae permansit hostis, dum a filio Dei ad pugnam provocatur. Qua pugna per eum ita victus est, ut Dei patris caritas in filio unigenito exhibita omnes Diaboli tenebras superet eaque unicuique fideli peccatorum remissionis vitaeque aeternae mansurum sit pignus atque symbolum (1 Joh. c. 2, v. 13. 14; c. 3, v. 8; c. 4, v. 4; c. 5, v. 4. 18. Ev. Joh. c. 14, v. 30; c. 16, v. 11. 33).

Ex interpretibus mihi notis solum Lutherum et Har-' d u i n u m ita de Diaboli operibus disserere video. Ille saepins in Scholiis: omnia conatur Satan, ut evangelium et fidem exstinguat. Hic: Qui deficit a fide, ex Diaboli instinctu agit et eum imitatur, quoniam ab initio mündi Diabolus Deo resistit nee desinit male .agere. Ad hoe autem in mundum venit filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli, quae sunt apostasia a Deo et Christo et duritia atque inhumanitas in fratres.

CAPTJT IV. QUID SIT ILLUD, NON PECCARE EX DEO NATOS.

Haesitantem me neque intrepidum hanc difficillimam quaestionem aggredi non nego. Quod nemo, opinor, erit, cui mirum videatur.

Ecclesiam ad quam litteras scribit Johannes, perpetua pee-

Sluiten