Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

antem sententiae ab eo prolatae haec est: ex Deo natum non ita posse peccare, ut in peccando non resipiscens permaneat.

Calvinuset Lutheri sententias 'probat et cum Augustino in eo consentit, esse regenerationem non uno momento perfectam, sed semper residunm manere veteris naturae. Sed aliam quoque expositionem propriam ecclesiae reformatae tradidit, ab' hac nunquam relictam. In verbis illis: „non potest peccare" interpretandis omnem operam et laborem collocat et locum magna ingenii sagacitate ita illustrat', ut inflexibilem sanctorum perseverantiam in eo expressam inveniat. „Nos non dubitamus, quin semen illud, quo electos suos regenerat Deus, ut est incorruptibile, ita perpetuam vim retineat. Fieri quidem posse fatemur, ut interdum suffocetur, sed carbo vivus sub cineribus latet. Magister Genevensis quum per totam suam vitam pugnis refertam et cum Sorbonicis et cum Anabaptistis et cum Libertinis congredi coactus sit, locum illum tanta sollertia adhibet, ut contra Sorbonicos ex eo demonstret, non ex libero arbitrio pendere, Spiritusne gratiam homines habere an amittere velint, sed tam efficacem esse Spiritus motum, ut necessario nos in constanti justitiae obedientia retineat; contra autem Anabapistas vanam perfectionis opinionem eo argumento refutet, quod nusquam in hac vita regeneratio sit perfecta; contra Libertinos, qui simulatione et nomine istius loei fidelibus quidvis facere licere volebant, quia peccare non possent, divinam legem in cordibus fidelium esse inscriptam ideoque eos peccare non posse affirmat. Z w i n g 1 i u s in loco nostro explicando suffragatur Luthero quum docet, pios et fideles non ita peccare, ut in peccato haereant ac perseverent. Quam sententiam in annotatis ad c. 5 v. 18 ita limitat, ut dicat: pios perfidiam et incredulitatem non committere, sed fide sese custodire. Bullinger, Zwinglii discipulus et successor, verum Johannis sensum attingit quum ad c. 5 exclamat: quae major est injuria, quam praedilectum Dei filium, aeternam veritatem et salutem paratam nullo modo agnoscere aut recipere, immo oblatam conviciis proscin-dere et summo cum ludibrio fastidire?

Cal vin i expositionem ante omnes defendit Franciscus

Sluiten