Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

neque ex renascentiae natura neque ex notione faciendi peccatum, sed sola ex notione peccati ipsa recte definienda locus difficillimus recte intelligitur. Ejusmodi peccatum est statuendum, quod revera renatus non facit,

Causam cur ex Deo natus peccatum non faciat, his verbis indicat Johannes: bzc zó GjttQfia avzov èv avzm fitvei. Genetivus avzov ad Deum referendus est, cujus illud semen est, quod in filio Dei manet. Hoe semine Deus ipse in nobis est et regnat (cf. v. 15: &eóq tv avzm). Ut filius patris naturam semine patris dato accipit, ita Deus filios suos generat semen suum iis tradens et ingenerans. Quid vero semen illud ex Deo in renatos transiens signifieat?

Necesse est, id esse aliquid vivum, efficax, ex personali sua natura personam formans et efficiens.*) Neque enim alia re nisi solo hoe semine Deus ita in nobis operatur, ut peccatum non faciamus, immo vero justitiae simus studiosissimi. Neque enim ipsius hominis renati viribus et laboribus fit, ut peccatum non faciat, sed est semen illud maximi aestimandum quod renatos vivificando, conservando, in iis manen do a peceatis retinet. Semen non idem esse potest ac zó ztxvov, ita ut regenerans regeneratum significet (Bengel) neque pro semiue ponendum est semen quasi divinum (Semier), neque est der Bildungstrieb für's Gute (P au lus), neque religionem notat (Fritzsche). Immo vero aut verbum divinum aut spiritum sanctum semen nos intelligere oportet. Verbum divinum in renatis inesse dicit Johannes c. 1, v. 40; c. 2, v. 5 (verbo conservato in Deo sumus); v. 14, 24; c. 4, v. 6 (eo quod Apostolos

*) Quis We is si o (bibl. Theol.) assentiri audet, qui Jesum quidem in orationibus Sp. sancti personalitatem docuisse recte affirmat, Johannem vero in epistola hanc suam non fecisse doctrinam putat. Immo vero argumentis, quibus Weiss in evangelio personalem Sp. s. naturam esse demonstrat, iisdem eadem res in epistola quoque probari. potest. Videas Johannis enuntiata: xb y^ïapia diódoxei, xb nvevfxa huqzvqovv, xb nvêvjia bfiokoyel, quae Jesu de Sp. s. efficacia et natura dictis prorsus sunt similia. Num discipulus hac in re gravissima magistrum non iutellexit? Bene dicit Christlieb (moderne Zerrl. 2. Aufl. p. 277): „Muss nicht dem auf volle und wahre gottebenbildliche Persönlichkeit hinarbeitenden Geiste selbst auch PersOnlichkeit zukommen?"

Sluiten