Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

relinquere inciperet. Hae segnitia frater peccans in commercio cum seductoribus habito eo. poterat adduci, ut prorsus in eorum castra transiret et postremo peccatum mortiferum committeret

Mrj xgóg d-dvarov (postea ov jcooq d-dvarov) dicit Johannes, quia ei, qui fratri peccanti auxilium ferre debeat, judicandum est, fraterne peccans peccatum mortiferum revera non faciat (Winer p. 421). Si ejusmodi judicium nimis difficile est et omnino fieri non potest, ut nonnulli existimant, nos non videmus, cur Apostolus totam hanc sententiarum periodum scripserit. Concedimus quidem, Johannem secundum locutionem a se usurpatam — èav xig ïóy — spirituum perspiciendorum potestatem caute ei tantum attribuere, qui ceteris oculorum acie antecellat. Nam xlg neque totam ecclesiam (Neander) neque sanetos (Meyer) signifieat, sed rem singularem singnlarium tantum personarum esse propriam indicat. Aa>6u ad precantem referendum est, cujus intercessione frater lapsus vitam accipit, etiamsi connexus Deum, quippe qui preces exaudiat et in epistola ubique ut donator vitae celebretur, intelligere sinit. Quae quidem sentèntia et grammatices regulis et verbi precantis dignitate alibi exhibita firmatur (Act c. 3, v. 6 ólöaifii. Jacob. c. 5, v. 15. 20.* .1 Timoth. c. 4, v. 16). Qua ratione vita fratri peccanti reddatur, non aperit scriptor, qui peccantis conversionem et restitutionem ut opus divinum solum precibus ^fffici persuasum habet. Vita hoe loco secundum epistolae doctrinam ipsum Jesum Christum ejusque dona aeterna, quorum caritas fraterna maxima est, signifieat (c. 5, v. 12. cf. c. 3, v. 14. 15). Inde sequitur, eum, qui pro fratre peccante oraverit, id esse consecutum, ut Jesus Christus fratrumque caritas in peccatore renovetur et ita peccator in communione olim culta iterutn stabiliatur. Quod additur: xolg anagxavovGi [irj xoog ddvaxov illi avroj ita connectendum est, ut unus ille in plures, quos Apostolus scit peccare, dividatur et ita generalis quaedam norma

*) Jacobi locum etiam hac de causa notare utile est, quod ille a/.iaQzwXoQ, qui nXavrjü-elt; dub rrjq dhjd-eiaq ex certa excedit via frater christianus est, qui vitae egestate et mendicitate similibusque calanütatibus oppressus de Christi veritate dubitare et in fide vacillare jam inceperat.

Sluiten