Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Hic intelligit de iis qui cum peccaverint, moniti peccare pergunt; ille de peccato quovis gravissiino, quod quasi immedieabile ipsum peccantem paene certo et infallibiliter deducet ad mortem, nisi insignis aliquis sanetus et quasi novus Moses ei extraordinariam gratiam et veniam a Deo impetret. üterque bene a Calovio refutatur, qui enumerat tres notas hujusce peccati, quod absolutum peccatum sit ad mortem, quod ab omnibus aliis peceatis distinguatur et pro quo simplieiter non sit orandum.

Hieronymus, Bernhardus, Bonaventura, Thomas Suarez" et fere tota ecclesia romana peccatum mortiferum peecatum gravius putant, sed adjungunt, quod vix remittitur, aut quod Deus punire decrevit, hominibus nescientir bus, aut quod solum inter moriendum cognosci potest. Erant nonnulli, qui ipsum purgatorium ex hoe loco demonstrare audebant, verba ad arbitrium iuterpretantes. Quam miseriam ecclesiae christianae illa ex loco isto hausta distinctio inter peccata mortalia et venialia immiserit, ex Calvini verbis elucet: „nullum fere Sorbonici mortale peccatum agnoscunt, nisi quibus tam crassa exstat turpitudo, ut paene manibus teneri queat. Omnes peccati originalis fructus modo ne erumpant in externum actuin, levi aspersione atque benedictione elui putant." Augustinus, quum varia de peccato mortifero statuat, hanc tarnen explicationem retinere solet: „eum peccaré ad mortem, qui in scelerata mentis perversitate finiverit banc vitam." Quum vero ultima vitae hora hominum oculos fugere possit, saepissime de peccato mortifero judicari non potest. Ceterum verbum quoddam Augustineum traditum est, quod aliquid veri continet: peccatum ad mortem esse illud, quo post agnitionem Dei, quae per,gratiam cnipiam data sit, fraternitatem nos impugnemus et adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus sit Deus, invidentiae facibus agitemur (de serm. Dom. iu monte c. 22). Reformationis evangelicae auctores Lutherus et Calvinus in hac re, de qua agitur, explicanda consentiunt. „Man kann nicht, inquit ille, sich höber und sclrwerer vcrsüudigen, denn so man abfallt vora Glauben und dazu nicht will wicderkehren. Das ist die Sünde zum Tode, der nicht zu helfen ist" (Auslcg. v. Joh. XV. Erlangiae edit. 1. 49. p.310). „Todsunde heisst die

Sluiten