Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

prorsus precationes prohiberi dicant. Nam si ullam precationibu's hac in re adhibendis vim tribuisset Apostolus, non addidisset: ïoriv ccfiaorla jcgóg d-dvarov. Quare interpretes, qui hoe dictum quam grave sit non vident, etiam de quadam precum libertate magis somniant quam explicant. Johannes pro verbo airtlv, quod supra posuit, hic eqcotccv usus est, quia pro peccante ad mortem ne valida quidem fiduciaeque plena precatione ulla' sperari possit exauditio. Illud toti sententiae praemissum ov in acuta loquendi ratione signifieat indolem omnino negativam inesse. Quis enim pro peccante ad mortem" confidenter audet implorare Deum, apud quem gratiam impetrare non potest homo ab eo prorsus abalienatus?

Recte ad locum nostrum Tertullianus: TJbi est postulationis vis, illic etiam remissionis, ubi nee postulationis, ibi aeque nee remissionis (de pudicit c. 10). Distinctione facta inter peccatum non ad mortem et peccatum ad mortem, ne quis abutatur, Johannes pergit dicere: ndoa dóixta afiagrla èöriv. Aóixla est illa agendi ratio perversa, qua Dei justitiam in evangelio mihi promissam oblatamque non 'ita mihi applieare studeo, ut toto animo in ea haeream eamque docendo et agendo amem, tuear, defendam. Aöixoc, adversatur Deo justo, qui justitiae suae perfectionem in fiüo inisso revelaverat, et una cum Deo fratres christianos Dei justitiam amplectentes impugnat. Apostolo notum erat, praeter seductores, qui peccatum admittebant, muitos in ecclesia in periculo versari peccandi falsisque prophetis aurem praebendi quos in societatem reciperent. Omnem ergo in Deum justum et in fratres justos commissam iniquitatem vocat peccatum, ne quis ea re falso se excuset et soletur, quod non simili pseudoprophetis modo peccaverit. Immo vero unusquisque, qui Christum ecclesiamque caritate sincerissima, pietate sanctissima non amplectitur, aöixlav committit et ita afiaoriav, quae contra legem divinam est (c. 3.4). Eorum interpretationes, qui hic iterum generali modo de peccato disserentes ita discrimen inter dóixiav et aöixiav interesse dicunt, probare omnino non possum, quia totius epistolae sententiarum ordinem non recte respiciunt. Etenim ex v. 17 praeter alia id quoque elueet, pseudoprophetas ad surnmam iniquitatis pervenisse, et ita peccatum ad mortem

Sluiten