Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Herrn Brot im h. Abeadmahl sei sein rechter natürlicher Leib, welchen der Gottlose oder Judas eben so wohl mündlich empfahet als St. Peter oder ein Heiliger )" et.am ad Calvini sententiam in institutione christianae religionis, in confessione de Eucharistia cum Farello, Vireto, aliis edita et in- libello de Coena Domini propositam trahunt, quam illi, qui istas recoquunt narratiunculas, Lutherum hoe libello perlecto scriptoris eruditi et pii arbitrio totam hanc causam ab initio commissam volu.sse, vel, alio quodam auctore, sua (errata) agnovisse et, si idem fecissent Helvetn, optime de pace facienda sperasse 2).

Si genio indulgere liceret, facili negotio modo hanc, modo ülam rei considerandae rationem sequentes longam seriem sententiarum inter se discrepantium componere possemus magis vero ad delectandum quam ad instituendum lectorem accommodatam. Sed ut hujus loei ratio in angustias compellit nostram orationem, ita ipsa quaest.o huic commentariolo proposita nos revocat ad cardinem totius discriminis invest.gandum. Quo invento speramus fore ut in ipsa dissensione concentus inter utramque sententiam sponte eluceat.

Facile est indicare fontes, unde in hac quaestione hauriendae sint Lutheri et Calvini de Coena sacra sententiae. Praelereunda nobis erunt, quae alioqui, si origines et incrementa utriusque dogmatis indagare propositum esset, maximi esseiit momenti scripta illorum virorum ante perfectam absolutamque sententiam edita. Omis|s iaitur, quae Lutherus ante annum 1525 scriptis et orationibus sacris de sacramento altaris tradidit3), acquiescimus in his libris: Wider die himmlischen Propheten, 1525; Sermon von dem Sacrament des Leibes und Blutes Christi wider die Schwarmgeister, 1526; dass diese Worte Christi: das ist mein Leib etc, noch fest stenen,

1) Cf. Lutheri opera, ed. Walch. tom. XX, p. 2212.

2Ï Ebrardus Erlangensis theologas Hospiniani in historia sacramentaria hoe Lutheri effatum „arra„tis verba ita aceipit, ac si ipse Calvinus ejusdem esset testis, cf. das Dogma vom heil. Abendmah. und seine Geschichte tom. 2, P. 475. Fallitur vero vir doetis— in interpretandis Hosp.n.am verb,, JuTlm Calvini, cujus bic mentionem facit, non est ,11a narratio, sed libellus de Coena Dom,»,, Quamobr^ ÏospLnus c imine inconsiderantiae absolvendus est, quod d.ud Lutheri dictum ad annum 154 refera fdemque postea addat: „anno 1540 perseriptum est hoe judicium a Calvino;" eo en.m anno -bellus de Coena Domini in lueem prodiit. - E contrarie si Lutherus verbis confession.s brev.ons supra allat.s Calv, num perstringere voluisset, a se impetrare vix potuisset, quin duos locos in numero dl. septenano sp.r, ,uum fanaticorum nomine vacantes Calvini et Petri Martyris forte nominibus compleret.

3) Quemadmodum Lutherus gradatim a dogmate ecclesiae Romanae recesserit suamque sententiam per variasmutaties ad maturitatem pertu.erit, erudite et accurate exposuit M. Goebel .n commenut.one: Luthers Abendmahlslehre ver «ad in dem Streit mit Carlstadt, cf. theol. Studun und KnUken, 1843. P. 314. seqq.

Sluiten