Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

qua remissio peccatorum sit parata, sed ad ipsam sacram Coenam, qua remissio peccatorum una cum corpora et sanguine Christi sub pane et vino porrecto distribuatur, refert, itautvoci: vnèQ vfiüv, significationem subjiciat hanc: coram vobisJ). „Erworben", inquit in libro adversus coelestes prophetas, „hat die Vergebung der Sünden Christus am Kreuz, das ist wahr; aber er hat sie nicht ausgetheilt oder° gegeben am Kreuz. Im Abendmahl oder Sacrament hat er sie nicht erworben; er hat sie aber daselbst durch's Wort ausgetheilt und gegeben, wie auch im Evangelium, wo es gepredigt wird2)." Fructus igitur, quem ex sacra Coena recte utentes percipiunt, est certissima persuasio sua sibi peccata esse remissa pretiosissimo pignore dato i. e. corpore et sanguine Jesu Christi confirmata3). — Quaerimus jam, num Lutherus homines gratiae divinae et remissionis peccatorum ullo modo participes fieri posse nisi per sacramentum altaris negaverit. Cui quaestioni facillime respondetur verbis modo auditis: „Er hat sie daselbst (im Abendmahl) ausgetheilt und gegeben wie auch im Evangelium, wo es gepredigt wird." Etenim Luthero persuasum erat hominibus a Deo condonari peccata non solum in utroque sacramento, sed ubicunque evangelium de gratia Dei in Jesu Christo nobis oblata vera fide amplectantur. Quotiescnnque enim auxiliorum, quibus Deus in gratia sua et salute largienda

1) Cf. Bekenntniss vom Abendmahl Christi, Opp. ed. Walen. tom. XX, p. 1333. Paullo aliter illam vocem explicat in libro contra coelestes prophetas 1. 1. p. 359.

2) Opp. ed. Walch. t. XX, p. 364.

3) Thomasius, das Bekenntniss der evangelisch-lutherischen Kirche in derKonsequenz seines Princips, hanc quidem sententiam a Luthero in primis de Coena sacra libris propositam esse ratum habet, cf. p. 149; sed inde a sermonede corpore et sanguine Christi eum utrumque, corpus et sanguinem Christi et remissionem peccatorum, arctiori vinculo inter se conjunxiss.e opinalur; sic enim ei jam placuisse, ipsum corpus edenti exhibere remissionem peccatorum per verbum annuntiatam vitamque cum eo communicare, illud, quia pro noslris peccatis traditumsit, hoe, quia sit spiritalis et milieus cibus. Nobis vero Lutherum et in scriptis posterioris temporis corpus et sanguinem Christi in Coena distributum pro pignore promissioni de remissione peccatorum adduo habuisse compertum est. Ut exempla afleramus, Lutherus in majori confessione profitetur: „Daruro sagen wir, im Abendmahl sei Vergebung der Sünden nicht des Essens halber — sondern des Worts halber, da Christus solche erworbene Vergebung unter uns austheilet und spricht: das ist mein Leib, der für euch gegeben wird" (Opp. ed. Walch. 1. 1. p. 1157); et in minore catechismo: „Essen und Trinken thut's freilich nicht, sondern die Worte, so da stehen: Für euch gegeben und vergossen zur Vergebung der Sünden; welche Worte sind neben dem leiblichen Essen und Trinken als das Hauptstück im Sacrament." Neque si alia quampignoris ratione corpus et sanguis Christi conjuncta essent cum remissione peccatorum, sacramentum altaris conveniret cum generali sacramentorum notione in Confessione Augustana proposita: instituta sunt, ut sint signa et testimonia voluntatis Dei erga nos. Vitam vero a remissione peccatorum quodammodo separare novamque quandam illius causam quaerere alienum est a Lutheri mente teste eodem catechismo: „Wo Vergebung der Sünden ist, da ist Leben und Seligkeit."

Sluiten