Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

minibus futuram corporis resurrectionem proponit. Quodsi vero iliè sacrae Coenae effectus ad gloriosam piorum tantum resurrectionem (avdaraaiv frijg, Joann.V, 29.) revocatus cum dogmate Lutherano conciliari posset, ne horum quidem magna pars, ut pueri, pii sub vetere testamento constituti, sacrae Coenae participes fiunt. Atqué etiamsi ex hac diflïcultate pateret effugium per tritam illam distinctionem inter modum ordinarium et extraordinarium, sequeretur tarnen, non amplius fidem justificantem, ut Christus ait Jo. III, 16. VI, 40. 47, nos aeternae vitae, cujus necessaria pars vel conditio illa resurrectio est, participes facere. Respuit denique universa christianae religionis ratio ejusmodi opinionem, qua ad efficacrtatem *gratiae divinae per animos christianorum pervadentem sejuncta quaedam et physica Dei in corporibus opera ad gloriosam resurrectionem ea praeparans a c c e d e r e creditur. Sacra Scriplura enim magistra Spiritum sanctum per fidem penetralia animi innovnntem et cum Christo intime conjungentem certiSsimum corporis quoque aliquando sanandi et in aeternae vitae cum animo societatem evehendi pignus esse didicimus, cf. Joann. VI, 40. Rom. VIII, 11. Eph. I, 13. 14. IV, 30. Quae cum ita sint, multo rectius de adjumento corporis ex Coenae saCrae usu hauriendo statuisse censemus Lutheium, cum in majori catechismo scriberet: „Man muss das Sacrament — ansehen — als eitel heilsam tröstliche Arznei, die dir helfe und das Leben gebe beides an Seele und Leib. Denn wo die Seele genesen ist, da ist dem Leibe auch geholfen."

Vetus est et pervulgaris opinio, in eo maxime verti dissensionem inter Lutherum et Calvinum, quod ille mentem (humanam) subjiciat rei (divinae), hic rem subjiciat menti. Apud Lutherum enim omnem vim el veritatem sacramenti pendere dicunt ex verbo institutionis et promissionis cum eo conjunctae; illud verbum non in prima solum Coena, sed in omni hujus sacramenti celebratione usque ad finem mundi efficere, ut praesens sit, distribuatur, accipiatur corpus et sanguis Christi. Ex Calvini vero sententia rem et veritatem sacramenti esse spiritalem manducationem Jesu Christi, cujus pignora ipse instituerit symbola panis et vini in Coena; hanc autem spiritalem manducationem nihil aliud esse nisi fidem Christum cum ejus mentis et beneficiis firmo animi affectu amplectentem. Mirum sane, si Calvinus, alioquin homo non hebetis ingenii, tanté fuisset inconsideranlia, ut Christum pignora rei non a se, sed ab hominibus in se credentibus gerendae dedisse fingeret. Sed omnes harum litterarum peritiores et ab opinionibus praejudicatis alieni norunt Zwinglium quidem et Petrum Martyrem spiritalem illam Christi manducationem ab ïpso apud Joannem capite sexto propositam in hanc partem accepisse, Calvinum vero

Sluiten