Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

mensura revelationis exbiberi nobis Christum. Nam hodie substantialis est manducatio, quae tune nondum esse potuit, hoe est, carne sua pro nobis immolata et in cibum nobis destinata nos Christus pascit, et inde vitam haurimus1)." — Permanendum igitur erit in hac sententia, Calvinum, nixum institutione et promissione Christi, spiritalem illam manducationem peculiari ratione cum pio sacrae Coenae usu conjunxisse. IN**

At de pio utique hoe usu ejusque vi et effectu certatur; diversum enim est momentum, quod ab utraque parte fidei in sacramenti usu tribuitur. Ex Lutheri sententia substantia sacrae Coenae, i. e. corpus et sanguis Jesu Christi, ubicunque sacramentum secundum ordinem a divino auctore praescriptum celebratur, ab omnibus elementa suscipientibus simul accipitur, etiamsi plane nullam in Christi gratia et promissione collocent fidem. Christus enim verbo suo cum pane et vino corpus et sanguinem suum tam arcte conjunxit, ut in usu Coenae separari nequeant. Lutherum ubique ita docere notissimum; satis erit attulisse Smalcaldicos articulos, ubi 111, 6 verum corpus et sanguinem dicit non tantum dari et sumi a piis, sed etiam ab impiis Christianis. Ex Calvini sententia, cum praesentia Christi in sacra Coena benigna ipsius voluntate nitatur et verbo institutionis obsignata sit, cibus hic vivificus omnibus quidem offertur2), etiam iis, qui non credunt; fidei vero id momenti vindicat, ut illum percipiant nonnisi credentes. Hoe enim in hac causa axioma proponit, non posse Christum, quatenus sit panis vivificus et victima in cruce immolata, Spiritu suo vacuüm in corpus hominis intrare3); hujus Spiritus vero nemo fit particeps nisi credentes. — Itaque falso Calvinum ab iis accusari, qui inde efficiunt eum veritatem sacramenti suspensam facerev ex fide suscipientis, patet. Imo ex perspicuis ipsius verbis sequitur, ubicunque ad Coenam homo quispiam vera contritione et fide instructus accesserit, eum societate indignorum convivarum quamvis multorum neutiquam impediri quominus a Christo vivifica sua carne pascatur. „Christum enim," inquit contra Hesshusium disputans, „tam reprobis quam fidelibus corpus suum in Coena porrigere sic asserimus, ut quicunque sacramentum indigna sumptione profanant, nihil tarnen mutent ex ejus natura nee quidquam derogent promissionis ef-

1) Cnmment. in N. T. epistolas, ed. Tholuck. vol. I, p. 325.

2) Cf. defensio secunda adv. Westph., Opp. 1. 1. p. 782. Uit. admon. ibidem p. 801.804. et aliis locis. Instit. christ. rel. 1. IV, c. XVII, §. 33.

.3) De vera participatione Christi in Coena, Opp. 1. 1. P. 849. Similiter in sec. defens. (Opp. h 1. p. 782) contra impiorum communionem dicit: „Quis non videt exanimem fieri Christum et sacnlego divortio a spiritu suo totaque virtute avelliï"

Sluiten