Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

fectui1)-" — Manet tarnen in hac consensione illa dissensio, quod Lutherus etiam indignos ipsam sacramenti substantiam accipere affirmat, Calvinus negat. Quodsi hoe discrimen seorsum i. e. omissa contagione, qua cum aliis dogmatis hujus partibus junctum est, judicamus, quis minoris momenti id esse non fatebitur? Ad eos tantummodo spectat, quibus Christus hanc coenam proeul dubio non paravit2), quos Paulus, eos tantum vocans, qui membra sunt corporis Christi Dominique mortem celebrare

1) L. 1. p. 848. Doleo ne Kahnisiura quidem, qui alias rectius sese Calvini sententiam cognosse ostendit, ab invidiosa ista interpretatione abstinere. L. 1. p. 414. contra Calvinum sic disputat: „Calvin sagt, des Leibes (Christi) Substanz ist der Geist Christi, welcher nur mit Glaubigen sich vereinigen kann. Dann hangt es also vom Glauben der Menschen ab, ob das Abendmahl seine Kraft, seine Substanz hat oder nicht." In his paucis verbis vir doctus duplicem prodit errorem. Calvinus corporis, Christi substantiam esse Spiritum Christi, i. e. Spiritum sanctum nusquam docel; sed etiamsi docuisset, ab eo vim et substantiam Eucharistiae ex fide hominum repeti inde non magis effici posset quam inde, quod Spiritus Christi repugnantibus non inipertitur, consequitur, Spiritus vim et substantiam pendere ex hominum arbitrio et fide. — Speciosius ab aliis aftertur, quod Calvinus in Institutione christ. rel. 1. IV, c. XIV, §. 4, baptismum in exemplo ponens, dicitc „Unde ista tanta virtus aquae ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur?" et similia aliis locis. Et secundum hanc sententiam tarnen virtus sacramenti proficiscitur non a fide, sed a verbo; si addit: „sed quia creditur," eum salutarem sacramenti in suscipientibus effectum (cor ablutum), qui etiam Luthero ex fide promissioni adjuncta pendere videtur, dicere patet. His vero verbis sententiam ecclesiae Romano-catholicae impugnat, quae virtutem sacramenti eucharistici a magica quadam consecrationis vi, a verbo non credito sed dicto tantum repetit.

2) Nee quidquam refert, utruin Judas Ischariothes primae Coenae afluerit necne; Christum utique pro suis, qui in ipso fiduciam suam collocant, hoe quidem consilio, ut maximum iis conferret beneficium, sacramentum instituisse dubio caret. Quamobrem satis mirari non possum, Thomasium in: Zeitschrifl für Protestanlismus und Kirche tom. XVII, p. 315. pro communione indignorum propugnantem ex eorum qui negent sententia id effici veile: „Die Verheissung des Herrn hat für sie (die Kirche) ihre Allgemeinheit und Sicherheit verloren; nur für einzelue Personen oder nur für einzelne Akte bekennt Er sich zu der von ihr auf seinen Befehl hin vollzogenen Sacramenlshandlung, und ware demnach d i e s e eben auch nur in jenen einzelnen Kallen wirkliches Sacrament, d. h. sie ware es an sich nicht, sondern würde es nur da, wo etwa (!) würdige Empfanger zugegen sind, und nur für diese." Num ecclesia Dei i. e. societas eorum, qui in Christum credunt, vivum ipsius corpus, in hac causa eodem loco habenda est, quo „quidam homines," , qui adsint absint nihil interest? Nonne omnes promissiones a Christo fidei sunt propositae? Vir doctissimus vero perinde loquitur ac si nonnisi per defectionem quandam ab ordine convivae adessent, qui promissioni fidunt. Lutheri contra judicio Christus hoe sacramentum illis destinavit, qui digne eo usuri essent, ut saepius, v. c. in scripto: dass die Worte: das ist mein Leib u. s. w. noch feststehen (Opp. 1. I. p. 1038), ait: „Obgleich die Gottlosen im Abendmahl solch Scheiden und Absondern zu ihrer Verdammniss für sich selbst üben und allein den Leib Christi ohne Wort mit dem Mund ohne Herzen allein leiblich und nicht geisllich essen, so hat's doch Christus also nieht ejngesetzt, sondern bcides zusammengelhan, Wort und seinen Leib, geistlich mit dem Herzen und leiblich mit dem Munde zu essen."

Sluiten