Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

stellen " et in majori de Coena Domini confessione. Negat enim veritatem sacramenti a Zwinglianis celebrati, neque effectum et fructum solum, sed ipsam substantiam ei adimit. „Nun aber die Schwarmer," inquit in illo libro, „glauben, es sei eitel Brot und Wein da, so ist's gewisslich also; wie sie glauben, so haben sie es. Und essen also eitel Brot und Wein, geniessen des Herrn Leib weder geistlich noch leiblich. Das ist sehr gut und niitze, dass unser Gut nicht unter Unwürdige gestreuet, sondern heilig und rein bei den Demüthigen allein behalten werde1)." His igitur verbis fidem illam, unde salutaris sacramenti usus pendet, orthodoxam de Coena sacra sententiam facit; sed simul longe ultra fines a Calvino servatos excedens ipsam sacramenti substantiam, ipsam Christi praesentiam non solum ex institutione Christi, sed etiam ex hac celebrantium sententia habet suspensam. Nonnulli theologi Lutherani excipiunt, a Luthero Christum in Zwinglianorum Coena esse praesentem ideo negari, quia eos in administranda Coena Christi institutionem servare ab eo negetur, dicere enim eum in extrema majori confessione : „Die jetzigen Sacramentsfeinde haben freilich eitel Brot und Wein; denn sie haben auch die Worte und eingesetzte Ordnung Gottes nicht, sondern dieselbigen nach ihrem eignen Dünkel verkehret und verandert2)." Hac vero accusatione non ipsum adrainistrationis ritum, quo illos exemplum primae Coenae Lutheranis accuratius reddidisse constat, sed interpretationem verborum Christi illis probatam peti in oculos incurrit; praeterea haec ratio male convenit cum verbis, quibus Lutherus priore loco utitur, —

Calvini sententia de fide in sacramenti usu necessaria saepe ab adversariis ut Hesshusio ita accepta est, ac si fidem exiguam et infirmam ab effectu sacramenti excluderet ideoque conscientiae trepidae et perterritae nil nisi inania symbola relinqueret. Ab hoe quidem crimine „sacrilegii et immanissimi parricidii," ut Hesshusius Ioquitur, facile ille liberabitur. Ubicunque enim salutarem sacramenti effectum ad fidem utentium astringit, non certum quendam fidei modum, sed fidem veram tantum i. e. non fucatam postulat. Imo in Institutione christianae religionis eos tantum pro indignis habet, qui ulla fidei scintilla careant, eos pro dignis, qui pauperes veniant ad benignum largitorem, aegri ad medicum, peccatores ad justitiae auctorem, mortui denique ad eum, qui vivificat; graviter eos reprehendit, qui fidei perfectionem exigunt, et iis inculcat, sacramentum infirmis et debilibus ad defectum fidei et caritatis corrigendum esse institutum; eleganter dicit eam esse dignitatem, quam unam et optimam afferre Deo possimus, si nostram ei vilitatem et indignitatem offeramus, ut sua misericordia nos se dignos faciat3).

1) Opp. ed. Walch. tom. XX, p. 1093. 2) L. 1. p. 1381. 3) Lib. IV, c. XVII.

§. 40. 42.

Sluiten