Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Attamen nemo, qui Lutheri et Calvini de Eucharistia scripta accuratius legerit, non sentiet interesse in hac causa, ubi de in dole fidei in usu sacramenti necessariae agitur, aliquid inter Lutheri et Calvini sententiam. Lutherus, praeterquam quod Zwinglianos prorsus excludit, semper hanc fidem simpliciter in Christi promissione requiescere jubet nee quidquam ultra postulat. Calvinus vero eam ita describere solet, ac si ad fiduciam in promissione repositam singularem quandam animi commotionem et incitationem accedere oporteret, qua hic ad Christum ipsum in coelis residentem eveheretur. Huc jure refert Ebrardus dicta illa a Calvino subinde sparsa de sacra Coena ut coelesti actione, de evectione mentium supra mundum, quibus ab illo mirabilem et magicam animae ascensionem in coelos a Spirilu sancto efrectam significari multi opinati sunt1). Calvinus, id quod manifestum est, hoe loquendi genere christianos commonitos voluit, ut animos in Eucharistiae usu non ad symbola, sed ad Christum vivum, praesentem adverterent; quid vero ut id efficeret attinebat rem simplicem hyperbolicis involvere vocabulis, quae facile piorum mentes confidentia quidem plenas a promissione ad imaginationes avocare, timidas vero dubitationibus implicare possunt, an ipsi hac fide tam alacri, tam incitata sint praediti?

Ab nonnullis theologis maxime recentioribus dissensio de sacra Coena, ut ejus magnitudo conspiceretur, arctius cum Calvini doctrina de praedestinatione connexa est. In Consensu enim Tigurino c. XVI dicunt doceri, Deum non promiscue vim suam exercere in omnibus qui sacramenta recipiant, sed tantum in electis; arcana Spiritus sui virtute eum efficere ut percipiant electi id quod offerant sacramenta. Quam quidem sententiam, quamvis a Calvino in subsequenti cum Westphalo, Hesshusio, aliis controversie non diserte repetita sit, tarnen neque unquam revocatam esse neque, cum Calvinus fundamentum ipsum, dogma suum de praedestinatione, nunquam mutaverit, revocari potuisse. Quae cum ita sint, „reprobos," etiamsi summo desiderio incitati firmissimaque fide Christi promissione nixi ad sacram Coenam accedant, a Deo crudeliter deludi, ita ut nihil nisi inania symbola accipiant.

1) L. 1. tom. II, p. 457. 560. Kahnisius 1. I. p. 410. ex ultima Calvini ad Westphalum et Magdeburgenses admonitione eum locum attulit, quo Calvinus sensum suum apertissimis verbis explicuit: „Per coelestem actionem nihil aliud intelligimus nisi quod in mentem cuivis protinus venire debet, spirituale esse mysterium, quod pro natura regni Christi a terrenis actionibus separari debet." — Injuria Ebrardus illam interpretationem Calvinianae sententiae Planekio maxime tribuit; hic enim in adumbranda Calvini sententia nihil profert, quod ipsis illius verbis probari non possit, cf. 1, 1. p. 20. seqq. 54. seqq.

Sluiten