Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

promissa gratia fidant, unquam certo scire posse colligunt, utrum illius efficaciae fiant participes an vana specie et umbra illudantur. — Eos vero qui hoe modo de sententia Calvini disputant, admonitos vclim, ut illam cum Augustiniana confundere caveant. Augustinus quidem etiam reprobos interdum per gratiae divinae virtutem vera fide et dilectione imbui, sed ante mortem a Deo, cujus auxilium non satis humiliter et fideliter quaesiverint, deseri, ita ut in statu contumaciae obeant, docet. Perseverantiam enim pro peculiari et separato Dei dono habet, quod non in omnibus, quibus donum fidei et dilectionis divinitus obtigerit, ad hoe accedat (in libris de correptione et gratia et de dono perseverantiae). Unde sequitur, esse qui firma cum fiducia sacramento utantur neque tarnen quidquam fructus ad aeternam vitam pertinentis inde re,portent. Ex Calvini vero sententia quicunque vera fide in Christo reposita donati eaque justificati sunt, etiam donum perseverandi usque ad finem accipiunt. Quamvis et hi interdum offendant et labantur, a gratia Dei tarnen ante mortem certe eriguntur atque ad bonam frugem reducuntur. Concedit quidem Calvinus reprobis quoque quandam fidem vel potius umbram tantum et imaginem quandam fidei, quae ut postea evanescat ita quamdiu duret disjunctissima sit a vera fide1). Hanc enim ubique docet esse „donum Dei, quod ab aeterno et immutabili electionis decreto proficiscatur." Unde sequitur, gratiam in sacramento oblatam a nullo vera fide comprehendi posse nisi ab electo. Sicut apud Lutherum tota doctrina de sacramenti usu ita instituta est, ut duo tantum genera utentium admittat, unum dignorum, fide justificante, salvifica praeditorum, alterum indignorum, hac fide carentium: eodem modo apud Calvinum, ita quidem ut electi ei iidem sint ac digni, reprobi iidem atque indigni. Bucerianam enim illam distinctionem indignorum et fide carentium, quam etsi difficultate aliqua laborantem et ab auctore certe non satis candide propositam tarnen Planckius et alii non tam fastidiose rejicere debebant, Calvino non placuisse constat. Ab hoe autem electis vel priusquam ad fidem pervenerint, talem hujus sacramenti usum vindicatum fuisse, qui ipsis eodem tempore «alutaris esset, nemo probare poterit, imo id cum primis litteris capitis de sacra Coena in Institutione christianae religionis pugnat. Quod vero judicasse videtur his hominibus, quod inutile erat ipso illo tempore, quo sacrü Coena fide carentes -utebantur, idem, postquam ex somno et torpore expergefacti sint, fructus ferre2), etiam dogma Lutheranum rigorem illius distinctionis inter dignos

1) Cf. Instit. christ. rel. lib. III, c. II, §. 10. 11.

2) II. def. adv. Westph. Opp. 1. I. p. 793. — Me non fugit Calvinum de hoe discrimine nonnullis locis, maxime in consensu Tigurino, ita loqui, ut non magnam illam regenitorum et irregenitorum diversitatem, sed varias' animi pii affectiones modo alacriores modo hebeliores spectare videatur; id quod ad illam de singulari animi incitatione in usu sacrae Coenae opinionem supra notatam pertinet.

Sluiten