Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Ot indignos paullulum relaxandum esse fatebitur, quippe cum indigne utentibus, si postea per Dei gratiam digni facti sint, pristinus ille usus in judicium cedere non possit. — Quae cum ita sint, eo tantum in hac causa Calvinus dissrentit non cum Luthero quidem, sed cum theologis Lutheraais, quod fidei illius originem in mente fcominis non a tali gratiaé efficacia, quae repudiari possit, sed a tali, cui resisti nequeat, repetit, quod igitur humano eligendi arbitrio ne minimas quidem partes in conversione hominis effioiênda concedit; id quod ad ipsam de Coena sententiam nihil affert momenti.

Num operae denique pretium est eos refellere, qui cardinem totius dissensioriis diversam rationem esse volunt, qua uterque verba Christi sacram Coenam instituentia interpretetur, cum Lutherus litteram premat, Calvinus tropice illa accipiat ? Quos quidem in eo primum errare apparet, quod cardinem dicunt, fontem intelligunt. Fons enim illius discriminis in diverso interpretandi genere fortasse quaeri potest, ipse cardo minime. Ceterum ne fons quidem ibi inveniri poterit. Calvinus enim quamvis illa verba: romó sart to o-wjta fipy, tovtó èan xb aïfid fiov, tropice intelligat, tarnen circuitu • aliquo ad propriam sententiam revertitur. Nam cum inane symbolum proponere a Deo verace alienum esse censeat, minime dubium ei esse videtur, quin, quod per fractionem panis repraesentet, vere praestet atque exhibeat1). Non ignoramus aliquo quidem modo sententiam hoe circuitu mutari; liberatus ab necessitate Christum praesentem symbolis affigendi Calvinus eum cum ipso animo credentium copulare potest; verumtamen omnem sententiarum diversitatem a diversa interpretatione repetere posse eo minus nobis videbimur, cum et aliis sententiis a Calviniana admodum remotis tropica illorum verborum interpretatio subjecta sit.

II.

Ex iis, quae hactenus disputavimus, id potissimmn effici videtur, Lutherum et Calvinum de sacrae Coenae effectu prorsus inter se consentire. Neque id theologi, qui maxima florebant auctoritate in ecclesia Lutherana, infitiati sunt. Satis nobis sit testimonium afferre Martini Chemnitii, qui in libro suo de fundamentis sacrae Coenae capite tertio fatetur: »de virtute (sacramenti), efficacia, usu et fructu non est dispu-

1) Cf. ,Jnstit. christ. rel. 1. 1. §• 10.

Sluiten