Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

His ita expositis summa hujus de sacra Coena dissensionis eo redire videtur, quod uterque de vinculo inter sacramenti substantiam et effectum ab auctore in illius institutione spectalum diverse existimaverit. Effectum ab Christo spectatum (i. e. finem) alium dici non posse nisi salutarem dubio caret. Salvatorem enim nostrum hoe sacramentum, dulcissimi et sanctissimi amoris documentum, aut eo animo, ut suscipientibus non minus perniciem quam salutem afferret, aut nullo certo consilio instituisse longe absit. Eadem Lutherus quoque, licet sacramenti substantiam etiam indignis concedit, de consilio et fine institutionis docet, ut verba p. 7 et 11 ex catechismo majori allata satis probant; neque hic ab eo discedunt, qui ejus auctoritatem sequuntur ipsi auctoritate prae ceteris conspicui, ut Chemnitius, Gerhardus, quamvis hodie aliis aliter videri nos non fugit. Calvinus igitur longe arctiori vinculo utrumque, substantiam et illum effectum, conjungit, laxiori Lutherus. Ex illius quidem sententia alterum ab altero nullo modo divelli potest; nemo substantia frui potest, quin simul effectum nanciscatur. Ex Lutheri vero sententia substantia ab effectu consilio auctoris respondente separari potest et creberrime separatur, in indignis quidem, qui substantiam percipiunt, illo effectu carent.

Cum hac discrepantia tam necessario cohaeret alia quaedam, ut alterutra ex alterutra pendeat. Etenim Lutherus substantiam sacrae Coenae arctius cum symbolis conjungit quam Calvinus. Ex illius quidem sententia, quisquis inEucharistiae celebratione symbola susceperit, substantiam quoque .habet1); Calvinus vero in usu indignorum substantiam a symbolis recedere existimat. Apud Lutherum enim Christus in sacra Coena praesentiam corporis et sanguinis sui cum pane et vino communicat, ut hoe vehiculo eam cum homine vescente communicet; apud Calvinum Christus eam non cum pane et vino, sed cum ipsohominis animo communicat, ita quidem ut panis et vini usus a Christo institutus ipsi sit symbolum et pignus arcanae illius" communicationis. Saepissime enim Calvinus Christum in panem descendere negat, in animum hominis, affirmat; in secunda defensione adv. Westphalum hanc sententiam ita promit: „Aliud est, praesentem Christi substantiam, ut nos vivificet, in pane sistere, aliud, vivificam esse Christi carnem, quia ex ejus substantia vita in animas nostras profluit2)." Propterea Lutherus, ut modum hujus praesentiae accuratius explicet, Christum corpus suum vescentibus non solum cum, sed in et sub pane et vino porrigere dicit, Calvinus contra Christi praesentiam sic comparatam esse docet, ut credentibus, dum symbola accipiant, cum pane et vino igitur caro et sanguis Christi communicetur.

1) De exceptione quam statuit, v. supra p. 14.

2) Opp. I ï p. 779.

Sluiten