Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Ex eodem denique fonte manat flte dissemrio, quod Lutherus oorpus Domini a vegcentibus eodem organo quo panem h. e. ore, Calvinus panem tantum ore, corpus Christi vero fide tanquam ore anima* percipi docet. —

At vero si accuratius sententiam Calvini inspexerimus, dnbitare nulli possurans, quin ei corpus sive, ut propter effata Christi Jo. VI. *radita lofui solet, caro Domini ea tantum ratione substantia sacramenti sit, ut vivifica vis et efficientia inde próficiscatur et in animas credentium descendat. Calvinus saepias quidem hoe genere lDquendi utitur: «substantia carnis Christi animas nostras pasci, substantiam hanc esse cibum coelestem, substantia li soeietate nos cum Christo conjungi* et quae sunt reliqua ejusmodi;1) his vero, ut verbis minime ambiguis suam ipse sententiam interpretator, id tantum vult, fikm vim vivifieam non ab nostra fide neque a verbo evangelii salutem in morte Chdsti positam nuntiante neque a Spiritu sancto, sed ab ipsius carnis glorificatae substantia proficisci. Transfusionem hujus substantiar non eam solum, qua cum nostro corpore, sed eam etiam, qua cum anima credentium misceatur, pernegat2); carnem Christi enim, nonec in judicium appareat, coelo comprehendi (Act. III, 21.) ideoque in torris substantia sua praesentem esse non posse3); quare ut suam sententiam accuratius explicet, eam his ettert verbis: »vitam ex carne Christi in nos influere, nos vitam ex substantia carnis et sanguinis Christi percipere, Christum e substantia carnis suae vitam propriam in animas nostras spirare, Christum vivificum carnis vigorem in nos transfundere.4)" Is igitur hujus sententiae erit

1) II. delens. adv. Westphalum 1. 1. p. 774 (bis); Optima ineundae concordiae ratio 1. 1. p. 863 et aliis locis.

.Ï0>y 2) Cf. e. c. II. def. adv. W. 1. 1. p. 774. Uit. admon. 1. I. p. 811. Instit. christ. rel. 1. 1. §. 32.

3) Hanc dogmatis sui partem Calvinus plenius promit in II. der. adv. W. 1. 1. p.775 seqq., in Instit. christ. rel. 1. 1. §. 26. seqq. Huc pertinere controversiam de ubiquitate corporis Christi non est quod

moneam. jjj . ...

4) Cf. II. def. adv. W. 1. 1. PP. 766. 774. 775. 779. Adm. uit. 1. 1. * 811. insW. chrtst. rel. 1. 1. §• 32. In epistola sec. defensioni adv. W. pr'aemissa, . 1. p. 7«6, dicit: „De voce substanüae si' quis litem moveat, Christum asserimus a carnis suae substantia vitam in animas nostras spirare, imo propriam in nos vitam diflundere; modo ne qua substanliae transfusie fiagatur." Eadem fere repetit in ipsa defensione 1. I. p. 774 addens:„nec unquam dubitabo fateri, arcana Spintus sancti virtute vitam in nos diffundi ex ejus carnis substantia, quae non abs re cibus coelestis vocatur." _ Assentiri hic nequeo Ebrardo, qui, Lerbnitii quodam commento audaciori quam -veriori inductus, Calvino substantiam corporis glorificati utiqae nil nisi vim vivificam Suisse opinatur 1. 1. tom. II, pp 413. seqq. 430. 556. Ut Ebrardus ipse hanc sententiam explicat, eo recideret ut corpus Christi glorificatum tantummodo esset corpus, venia sit voci barbarae, in statu potentiae, facultas quaedam animae sese quovis momentoet modo corpore vestiendi; quo quidem ipsa veritas corporis glorificati negan mibr videtur. Quantum vero Calvinus ab hac sententia absit, jam ex Institutione christ. rel. 1. IV, cap.XVII, §.29. satis patet.

Sluiten