Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

cardo: peculiarem quandam vim vivifieam ex humana Christi natura ad gloriam evecta, ut pressius loquamur, ex ejus carne penetrare in credentes maxime in sacrae Coenae usu, ut cum capite suo coelesti intime conjungantur, uniantur. Haec hujus carnis glorificatae vis vivifica Calvino non modo intime cum substantia sacramenti conjuncts sed ipsa substantia est. — Lutherus contra corpus Christi illa vi vivifice seposita substantiam sacramenti facit, neque, ubi de ipsa substantia constituendum est, potest quin faciat, cum eam etiam indignis concedat, quos tarnen ab omni vi vivifica et effectu salutari sacramenti excludit.

Quae quidem distinctio simul cuidam disputandi rationi a Lutheranis theologis in Calvino saepe reprehensae lucem affert. Illi enim ab eo varios hujus controversiae locos misceri conqueri solent, eo quod, ubi de substantia sacrae Coenae agendum sit, jam de virtute et effectu disputet'. Quomodo res vere se habeat manifestum. Calvinus utramque quaestionem disjungere non potest, cum ei sacramenti substantia (coelestis) et ejusdem vis vivifica unum idemque sit.

Hoe vero loco facere non possum, quin corrigam, quod ipse supra protuli alienae sententiae ex parté quidem interpres. Quodsi enim illa Chemnitii sententia, de virtute, efficacia, usu et fructu dogma Calvinianum cum dogmate Lutherano congruere, prae ceteris ex ipsios Lutheri doctrina certe aesÉmanda est, temperatione quadam indiget. Calvinus nimirum id praecipue effert, vim vivifieam gloriosae Christi carnis, unde arcana credentium cum Christo conjunctio eorumque in ipsius vitam insitio proficiscatur, his*in sacra Coena non modo obsignari, sed vere etiam communicari ad illam conjunctionem alendam, augendam, firmandam. Num Lutheranum quoque dogma hanc insitionem in Christi vitam effectum sacrae Coenae dicit? Apud Gerhardum quidem id invenies, quippe qui duplicem finem principalem sacrae Coenae tribuit, obsignationem promissionis de remissione peccatorum, insitionem in Christum et spiritalem nutritionem ad vitam aeternam. Apud ipsum vero Lutherum horum similia iis tantum locis exstant, quibus illam proponit sententiam, corpore Christi in Coena communicato gloriosam nostri corporis resurrectionem effici. Ab hac sententia, ut supra memoravimus, postea ipse recessisse videtur; facile vero intelligitur, quam ob rem Lutherus sacrae Coenae usum neque ad animi in Christum insitionem alendam, augendam ut finem et effectum referre potuerit. Apud Calvinum quidem vis vivifica illius carnis coelestis ipsos credentium animos tangit eorumque penetralia pervadendo magis magisque suos facere potest. Apud Lutherum vero Christus corpus et sanguinem suum ori corporis edendum tradit et sic tam cum indignis quam cum dignis communicat. Quae ipsa Christi actio si edentem in Christum inserit, haec insitio tam indignis quam dignis tribuenda erit; id quod sacrae Scripturae atque universae fidei analogiae aperte repugnat. Sin vero

Sluiten