Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

insitio digne vescentium in Christum non ab ipsa actione sacraraentali, sed ab alia quadam Christi actione illam comitante proficisci diceretur, haec actio, ex Yero dógmatis Lutherani sensu judicata, procul dubio non ad s acramentalem, sed ad spiritalem illam manducationem, quae cum sacramentali actione non necessario cohaeret, referenda esset. His difficultatibus, ni fallor, impeditus Lutherus sacrae Coenae insitionem in Christum tanquam elfectum generalem et necessarium tribuere dubitavit certiusque esse arbitratus est in eo persistere, corpus et sanguinem Christi in sacra Coena cum vescentibus communicari, ut sint divinum pignus peccatorum remissorum. Hoe pignus omnibus quidem datur; sed dum in credentibus summa sua dignitate firmissimam excitat fiduciam, in profanis ipsorum negligentia et cóntemptione irritum fit. Id igitur interest inter Lutheri ipsius et Calvini sententias de vi et effectu sacramenti. Posteriores autem theologi, qui illius auctoritatem secuti sunt, sententiam de insitione in Christum a magno suo adversario mutuati esse videntur, difficultates vero et repugnantias, quae continuo ex communione indignorum exsistunt, integras reliquerunt, quin novam illam notionem cum iis, quae alio loco de mystica cum Deo unione tradunt, arctius connectere neglexerunt. —

Sed redeamus ad quaestionem de substantia sacramenti. Ex Calvini igitur sententia haec substantia est „illa ipsa vis vivifica ex carne Christi glorificata in nostras animas sese effundens." Qui autem fit, ut haec caro, cum Calvino auctore in coelis sit, nos vero in terris peregrinemur, ejusmodi vim in nostras animas habeat? Manet illa quidem in coelis; sed intercedit ex parte Dei Spiritus sanctus, qui, cum divina sua vi omnia locorum intervalla superet, animas credentium cum sospitatoris ipsorum carne glorificata copulat, ex parte hominis fides, verum ipsa quoque a Spiritu Dei accensa.1) Quae intima et arcana conjunctio proinde non minus ita describitur a Calvino, Christum descendere nempe per virtutem Spiritus sancti in credentium animas, quam ita, animas fide a Spiritu sancto excitata evehi ad coelos, Christum eas ad se attollere, ut eas carne sua pascat.2) Atque hoe loco emergit, quid sibi velit Calvinus, si praesentiam Christi in sacra Coena, esum corporis et sanguinis Christi in eadem, conjunctionem animae cum ipso spiritalem dicere solet. Plurimi theologi, neque solum adversarii sed recentiore praesertim tempore etiam sectatores et defensores Calvini, hanc vocem sic acceperunt ac si significaret,

1) Conf. fidei etc. apud Henry 1. 1. p. 35. II. def. adv. Westph. 1. L pp. 766. 775. De vera partic. Christi in Coena adv. Hesshusium 1. ï. p. 844. et multis aliis locis.

2) Prius habes in II. def. adv. Westph. 1. L pp. 766.775. in Instit. christ. rel. I. I. §. 24. et multis aliis locis, alterum in II. def. adr. W. L 1. pp. 775. 777 et saepius. Interdum ipse utrumque conjungit, ut Instit. christ. rel. 1. 1.6. 16: „modum descensus, quo nos ad se sursum evehit, non comprehendunt."

Sluiten